Gripla - 20.12.2010, Side 85
85M A R G R É T A R S A G A I I
tetur sensus meus a turpitudine iniqua et ab insipientia diaboli. Sed transmitte mihi
angelum gubernatorem ad aperiendos sensus meos et ad respondendum cum fidu-
cia impio et iniquo præfecto sanguinario. Video enim me ut ouem in medio lupo-
rum. Ecce, facta sum sicut passer in rætibus compræhensa et sicut piscis in hamo.
Ecce, adiuua me et sana me, domine. Ne me derelinquas in manibus impiorum.
Venerunt milites ad præfectum et dixerunt ei: Domine, puella illa non est seruiens
diis nostris, sed Christum precatur, quem Iudei crucifixerunt. Olibrius uero mu-
tans uultum iussit eam ante se adduci et dixit ad eam: Ex quo genere es tu? Enarra
mihi, libera es an ancilla? Beata Margarita respondit: Libera sum ego et christiana.
Cui præfectus: Cuius fide regeris, uel quomodo nuncuparis? Respondit: Nomen
meum Margarita dicor. Præfectus: Quem deum colis uel quem deum adoras? Ad
quem illa: Ego inuoco Deum omnipotentem et eius filium dominum Iesum Chris-
tum, qui meam uirginitatem usque in præsentem diem illesam atque inuiolatam
custodiuit. Præfectus dixit: Ergo inuocas domini Iesu Christi nomen, quem patres
mei crucifixerunt. Sancta Margarita respondit: Patres tui Christum crucifixerunt.
Ipse autem permanet in æternum et regni eius non erit finis. Tunc iratus præses
iussit beatam Margaritam in carcerem recludi, donec inueniret, quali machinatione
eius uirginitatem perderet. Introiuit iniquus præses in Antiochiam et adorauit deos
suos surdos et mutos secundum suam fidem. Secundo autem die uenit et sedit pro
tribunali et iussit adduci puellam et dixit ad eam: Vana puella, miserere tuæ pul-
chritudini et teneritati tuæ magis, autem consenti mihi et adora deos meos et mul-
tam tibi dabo pecuniam et bene tibi erit super omni familia mea. Ad quem Marga-
rita: Cognoscit Deus, qui meam uirginitatem consignauit, quia non mihi suadebis,
nec poteris me mouere de ueritatis uia, quam ego cœpi ambulare. Nam ego illum
adoro, quem terra contremiscit, mare formidat, quem timent uenti et omnis creat-
ura, cuius regnum permanet in sæcula sæculorum. Amen. Præfectus dixit: Si non
adoras deos meos, gladius meus dominabitur carni tuæ et ossa tua dispergam super
ignem candentem. Nam si audieris mihi et adoraueris deos meos, corpus tuum erit
mihi in amorem. Ecce, ante omnes tibi dico et accipio te mihi in coniugium et bene
tibi erit sicut et mihi. Sancta Margarita respondit: Ego trado corpus meum, ut cum
iustis uirginibus requiescam. Christus semet ipsum pro nobis tradidit in mortem,
et ego pro ipso mori non dubito, quia ipse suo signaculo sibi me consignauit. Tunc
iussit Olibrius quæstionariis suis eam in aere suspendi et uirgis subtilibus eam cædi
præcepit. Beatissima autem Margarita aspiciens in cælum dixit: In te, domine,
speraui, non confundar in æternum, neque irrideant me inimici mei, et enim qui
sustinent propter nomen tuum, domine, non confundentur, quia nomen tuum
benedictum est in sæcula. Et iterum orauit beatissima Margarita et dicebat: Res-
pice in me et miserere mei, domine, et libera me de manibus impiorum et de manu
carnificis, ne forte percussa formidet cor meum. Sed mitte rorem sanitatis, ut miti-
gentur plagæ meæ et dolor meus requiescat et conuertatur in gaudium. Hæc ipsa
orabat, et quæstionarii cædebant uirgis corpus tenerum, et sanguis eius tanquam
aqua de fonte purissimo decurrebat. Præco autem clamabat: Crede Margarita,
crede, et bene tibi erit super omnes puellas. Nam pro multa sanguinis effusione