Gripla - 20.12.2010, Page 87
87M A R G R É T A R S A G A I I
agone tristis sum facta et tibi inter plagas meas ingemisco. Noli mihi irasci, domine
meus, nec inquinetur anima mea, nec commisceatur sensus meus cum idolis surdis
et mutis. In te est spes mea, Christe, quia ipse es benedictus in sæcula sæculorum.
Amen. Theotimus autem erat in carcere et nutrix eius ministrans ei panem et aq-
uam, et aspiciebat per fenestram et orationem eius scribebat et omnia, quæ euenie-
bant, cum timore Dei notabat. Et ecce subito de angulo carceris exiuit draco hor-
ribilis totus uariis coloribus, deauratus capilli eius et barba aurea et uidebantur
dentes eius ferrei. Oculi eius uelut Margaritæ splendebant, et de naribus eius ignis
et fumus exibant. Lingua illius anhelabat. Super collum eius erat serpens. Gladius
candens in manu eius uidebatur et fœtorem faciebat in carcere. Traxit se in medium
carceris et sibilabat fortiter et factum est lumen in carcere ab igne, qui exibat de ore
draconis. Sancta autem Margarita facta est ut herba pallida et formido mortis ce-
cidit super eam et collidebantur omnia ossa eius. Oblita enim erat a pauore, quia
dominus exaudisset orationem eius propter quod dixerat: Demonstra mihi, Deus,
qui mecum pugnat. Et fixit genua in terram et expandit manus ad orationem et
dixit: Deus inuisibilis, quem abyssi et thesauri abyssi contremiscunt, qui formasti
paradisum indeficientem et mari terminum posuisti et non transit præceptum
tuum, infernum deuastasti, diabolum ligasti, qui extinxisti potestatem magni dra-
conis atque uirtutem. Respice in me et miserere mei, quia sola orphana et tribulata
sum. Ne permittas hanc feram nocere mihi. Placeat tibi, domine, ut uincam eum et
feruorum eius. Quare aduersum me pugnat, ignoro. Quid illi nocui, ignoro. Ab-
sorbere me festinat et in caueam suam deducere quærit. Dum hæc diceret beata
Margarita, draco ore aperto posuit os suum super caput beatissimæ Margaritæ et
linguam suam porrexit super calcaneum eius et suspirans deglutiuit eam in uen-
trem suum. Sed crux Christi, quam sibi fecerat beata Margarita, creuit in ore dra-
conis et in duas partes eum diuisit. Beata autem Margarita exiuit de utero draconis,
nullum dolorem in se habens. Et ecce ipsa hora aspexit in partem sinistram et
uidit alium diabolum sedentem ut homo niger habensque manus ad genua colliga-
tas. Beata uero Margarita uidens orauit, dicens. Laudo et glorifico nomen tuum,
Deus, gaudeo et exsulto, lapis angularis Christe Iesu, rex immortalis, columna fi-
dei, principium sapientiæ et innumerabilium angelorum perpetuus rex, fundamen-
tum forte. Nunc fidem meam florentem uidi, gaudium animæ meæ. Uidi Rufonem
dæmonem in terra prostratum. Uidi homicidam interfectum. Uidi fœtorem eius a
me cessare. Uidi infernum prostratum. Uidi uermem comesorem conculcatum.
Uidi putredinem eius recedentem a me. Uidi uenenum eius terga uertens. Uidi
rabiem eius quiescentem. Uidi crucem meam florentem. Uidi fidem meam germi-
nantem. Uidi corpus meum odore suauitatis emanans. Uidi oleum sanctum ad me
ueniens. Exspecto columbam meam hilarem ad me uenientem. Uidi gaudium
meum et exsulto et in suauitate consisto, draconem interfeci, audaciam multiformis
conculcaui, fiduciam æternam teneo. Ideoque tibi gratias ago, sancte rex immorta-
lis. Perpetuus imperator, refugium omnium peccatorum, gubernator et turris for-
titudinis, corona martyrum, margaritarum uirga aurea, cathedra refectionis, lapis
pretiosus, saluator omnium, Deus benedictus in sæcula sæculorum. Amen. Et dum