Gripla - 20.12.2010, Qupperneq 90
GRIPLA90
edicat in nomine tuo aquam istam. Expolia me ueterem hominem et indue me aq-
uam istam in uitam externam. Confirma uitam meam. Clarifica sensum meum et
proiice a me peccata mea. Salua me in tua gloria. Baptiza me in nomine patris et filii
et spiritus sancti, quia ipse est benedictus in sæcula sæculorum. Amen. Et ecce
terræ motus factus est magnus in ipsa hora, et columba uenit de cælo habens in ore
suo coronam auream et sedit super beatam Margaritam. Tunc solutæ sunt manus
et pedes eius et exiuit de aqua collaudans dominum et benedicens Deum Israel,
dicens: Dominus regnauit, decorem induit dominus, fortitudinem, et præcinxit
me, illuminasti me, honorificasti me, domine, glorificasti me Christe, defendisti me
domine et miseratus es unicæ ancille tuæ, qui es benedictus in sæcula sæculorum.
Amen. Et facta est uox de cælo, dicens: Veni, Margarita, in requiem Christi tui,
ueni, Margarita, in regnum cælorum. Beata es, quia coronam uitæ accepisti. Beata
es, quæ uirginitatem desyderasti. In ipsa hora crediderunt in domino uiri ad
quinque millia exceptis mulieribus et paruulis. Tunc iniquus Olibrius sententiam
tulit et iussit quæstionariis decollare eos, qui crediderunt, et decolati sunt in ca-
polim et in Armenia ciuitate. Et post pusillum iussit beatam Margaritam gladio
interimi. Questionarii comprehenderunt eam et duxerunt foris ciuitatem. Dixit
Malcus ad eam: Extende ceruicem tuam et suscipe gladium meum et mei miserere,
quia uideo circa te Christum cum angelis suis stantem. Beata Margarita respondit:
Peto te, frater, ut si uideas Christum, parcas mihi, dum orationem faciam, ut com-
mendem spiritum meum in locum refrigerii. Quæstionarius dixit: Pete, quantum
uis. Tunc beata Margarita cœpit orare et dicere: Deus, qui palmo mensurasti cælum
et pugno mensurasti terram, qui mari limitem posuisti, exaudi deprecationem
meam, ut, si quis legerit librum gestæ meæ aut audierit passionem meam legendo,
ex illa hora deleantur peccata eorum. Et quisquis lumen fecerit in basilica mea de
suo labore, non imputentur peccatum illius ex illa hora. Quisquis fuerit in illa hora
in iudicio terribili et memor fuerit nominis mei, libera eum de tormento. Adhuc
peto, domine, ut qui legerit aut qui tulerit uel qui audierit eam legendo, ex illa hora
non imputetur peccatum illius, quia caro et sanguis sumus et semper peccamus.
Adhuc peto, domine, et qui basilicam in nomine meo fecerit, et qui scripserit pas-
sionem meam, uel qui de suo labore comparauerit codicem passionis meæ, reple
illum spiritu sancto tuo, spiritu ueritatis, et in domo illius non nascatur infans
claudus aut cæcus aut mutus, neque a spiritu temptetur, et si petierit de peccato
suo, indulge ei, domine. Tunc facta sunt tonitrua, et columba uenit de cælo cum
cruce et loquebatur beatæ Margaritæ, et omnes, qui ibidem stabant, ceciderunt in
faciem suam super terram. Et beata Margarita cecidit in terram ante faciem domini
et columba tetigit eam et dixit: Beatus est namque inter mulieris. Beata es Marga-
rita, quæ in orationibus tuis omnes memorasti. Per memet ipsum iuro et angelo-
rum meorum gloriam, quia quidquid petisti, exauditæ sunt deprecationes tuæ et
quod nunc es commemorata, hoc tibi datum est. Beata es tu, quæ in pœnis memo-
rasti omnes peccatores. Et ubi fuerint reliquiæ tuæ aut codex passionis tuæ et
uenerit peccator orans cum lachrymis et posuerit os suum super memoriam tuam,
ex illa hora dimittantur peccata eius. Et ubi codex martyrii tui fuerit, spiritus neq-