Árbók Landsbókasafns Íslands - 01.01.1948, Blaðsíða 132
132
JÓN HELGASON
sunt a te duo alii cunt pittacio qvisqve suo pretii indice, nimirum Salmasius in Tertullianum de
pallio imperiali uncia, cum Halli opusculo, qvadrante Salmasio vilius, hoc et dodrante uncialis
existimatura, et Capellorum fratrum adnotamenta in qvosdam N. T. locos imperiali et qvinqve
marcis constantes. Anto fident et industriam tuam, mi amice, qvod nostri nunqvam non memor et
scribas qvotannis et bonæ mercis tuæ ad nos qvidpiant mittas. Porro qvod superiore anno cum non
nihil de pretii iniqvitate tecum expostulavi, videris ægrius tulisse, nolint mea importunitate factum,
qvi te læsum minime volebant. Dabis itaqve veniant libertati qviritantis, cum nemo irasci soieat
inconditis vocibus dolentis aut gementis, nisi extreme crudelis et studiose malignus qvi sit, alias
inter tormenta vocem sustulisse impune plerumqve licuit. Verum ad rent nostram. Principio itaqve
mirari subit, qvod de octo imperialibus, tibi præterito anno per Oddum Eyolfium missis, in epistola
ne verbo qvidem significasti, cum tamen dubitare de fide hominis illius non sinat perspecta
probitas, idl tamen insolitum in taiibus tuuni silentium ambigere ac nescio qvid suspicari cogit.
Intererat enim mea scire, an tantum in accepti tabulas retulisses qvantum expenderam, qvamvis tu
tibi ne sic qvidem satis datum existimasses. Qvare te qvæso ut verbo significes, an octo illos im-
periales per Oddum nostrum acceperis necne. Utcunqve autem hæc se habent, qvia sperare non
desino te octo illos unciales accepisse, de tribus imperialibus et qvatuor solidis liticula nobis super-
est, qvos tu mihi expendendos imputas. Ego nunc qvo tibi placeam duos referri curabo. Sint ergo
ex prioris anni rationibus mihi nunc tibi referendi
1. duo imperiales hoc est ...............................................Rxdr. 2
Nunc præterea mittis qvos retinebo et solvi curabo
2. Wichmanni Chronicon,2 secundum te .................................... Rdr. 1
3. Salmasii epistoiam ad Colvium de cæsarie, qvem tu æstimas............ — 1
Walenburg'1 de unitate ecclesiæ ...................................... — 2
De missione protestantium................................ — 1
Capelli observat. in N. T............................................. — 1
Halli pro ministerio Evangelico ...................................... — -
et Salmasii in Tertulliani de pallio.................................. — 1
m. 1
— 1
— 1 sk. 8
— 5 — -
— 4 — 8
Conficiunt omnes juxta hanc taxam novem imperiales et marcain Danicam. llanc marcani
Danicam reinittas necesse est, sic restant pro his libris tibi solvendi novem imperiales, his si duo
unciales addantur qvos tihi nunc reddi promitto, qvo superioris anni rationes dispungas, evenient
undecim imperiales, qvos tihi expensos referet Matthias Erasmius, civis Hafniensis, mercator Hafne-
fiordinus, juxta lianc syngrapham, qvam nunc his literis tibi inclusam niitto.
Remitto autem tibi duos illos
1. Cælum orientis cum adtextis opusculis qvæ non cupio, et Cælum ipsum auctoris dono mihi
obvenit.
2. Salmasii de subscribendis et signandis epistolis, qvod opus antea miseras. Illos tibi cum hac
epistola Nicolaus Clementis mercator Qriiaccæns restituet. Vale vir et amice præstantissime ac
virum doctissimum Johannem Moltkenium fiiium tuum diligenter meo nomine saiuta! Iterum
vale et mihi fave. Skalholti australis Islandiæ 22 Augusti anni M* DC' LVIII.
T(uæ) D(ignitatis) studiossimus
Brynolfus Svenonius R.
Efni bréfsins er þetta: Niels Kletnmensen kaupmaður á Eyrarbakka hefur fært
biskupi bréf frá Moltke ásamt bókum sem nefndar voru í bréfinu, og auk þess tvö
1) Skrifað: it. 2) Svo hér, en á að vera Chronologia (eins og í næsta bréfi á undan); bókin
lieitir Chronologia sacra (1655). 3) Tölusetningunni á bókunum er ekki haldið áfram.