Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 52
38
APOTRIBE
Eccl. 7.
Siracid. 42.
Fsal. 112.
In Mosteli.
Fontani scita
comparatio
Sup. Matth.
5
LL. ci'v. et
Natur.
que: Melius est nornen bonum unguento pretiosissimo. In quam
sententiam etiam alius ejusdem notæ Sapiens. Curam håbe de
bono nomine: hoc enim magis perdurabit tibi quam mille thesauri
pretiosi et magni. Bonæ vitæ dierum numerus est: Bonum autem
nornen perdurat in æternum. Et sane, quanti fama sit, innuit s
Psaltes Regius, dum nornen et memoriam perennem perennis
beneficii loco justis proponit. Quin et Sapientes paganos non
aliter de fama judicasse Plautina illa vox indicio est:
Ego, si famam bonam servasso, sat ero dives. Itidem etiam
alia servi illius Plautini supra servum sapientis, qua se BONUM 10
quam BEATUM dici malle innuit. Nec dissentit Plutarch. in
Moral. Famæ curam omnibus hoc modo commendans. Ut Delia-
cum navigium, ait, dum subinde reficitur et reconcinnatur, velut
perpetuum in multa secula redditur, ita famæ semper adjicien-
dum, ne collabatur, etc. Quod si adjiciendum? Omnino, quan- is
tulumcunque est famæ, totis viribus tuendum et honesté propu-
gnandum fuerit. Nec etiam inscite Pontanus Famæ nimium secu-
ros et negligentes uxorum et filiarum stuprum susque deque
habentibus comparavit. Quo etiam illud Div. Chrysostomi rite
applicuero: Proditor, inquit, est Veritatis, qui non liberé pronun- 20
ciat aut non sufficienter defendit eam, etc. Sic mihi bonæ famæ
nimium negligens proditor ejus habebitur.
Duplex autem quum sit famæ cura, una adversus propria
vitia et turpitudines, quibus infamia contrahitur, altera contra
externas et alienas injurias (puta mendacia et calumnias), quibus 25
fama, alioqui integra, ah nimium hoc ævo læditur; utraque viro
bono pariter incumbit, licet illa primario, hæc secundario, uti
usitaté loquuntur. Itaque
----------tanti mihi non sit opaci
Omnis arena Tagi-------------- 30
quanti sc. nominis et famæ integritas. Nam
---------------infamis vilior alga est.
Et vero, quid multis? Anne jura etiam Civilia ex Naturali
æquitate deprompta Famam vitæ illiusque damna hujus jacturæ
æquiparant? Quid? quod Siracidæ illa superius adducta censura 35
de impari utriusque Vitæ et Famæ periodo aliquanto plus famæ
tribuere videtur. Unde etiam reperias, qui vitæ quam famæ