Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 368
354
PARTIS II
Sentcntia
percmtor.
Fundament!
167
Lib. 1.
cap. 1.
pag. 14.
paragr. 2.
Quzestionis
status å
P. inversus
„ emtoria, his verbis: Satis habens fateri postremo Arngrimum
„ ruere Fundamentum suum, si ostendi possit ante An. 874. et
„ notam et nominatam atque inhabitatam fuisse Islandiam, quod
„ eum å nobis piene jam perfeetum existimemus, hic quoad ista
„ subsistimus, etc. Resp. Ego vero, clarissime Pontane, ubi aut s
quando hoc fassus sim aut scripserim, scire, reperire, aut remi-
nisci nullo modo possum. Librum igitur, paginam et paragra-
phum productum oportuit in re tam seriå, ne inficiationi relictus
locus esset, nam id me unquam fassum esse constanter pernego.
Incumbit autem affirmanti tantæ aggravationis probatio apo-10
dictica. Verba mea hac de re in Crymogæå extant, hæc nempe:
„ Si Islandia eadem esset eum Thule, rueret totum hujus narra-
„ tionis Fundamentum de Islandia Ann. Christi 874. primum ha-
„ bitari cæptå, etc. Quod tamen eum irrefragabilis Historiarum
„ consensus firmet, ruat illud necesse est: Thulen esse Islandiam is
etc. Quis hic non videt narrationis meæ Fundamentum ad hane
propositionem: Islandia non est Thule, astringi? non vero ad
illam vel talem: Islandia ante An. 874. non est nota, nominata
nec habitata; nam sic idem per idem probaretur more quorun-
dam. Miror itaque, nec tamen satis, quare statum verum et ge- 20
nuinum hujus Disputatiunculæ mihi ita invertere Dn. D. voluerit,
et pro hac propositione: Islandia non est Thule, inverso statu
aliam substituere: Islandia non est ante An. 874. habitata; quæ
ut ratio et Argumentum Propositionis Principalis adhibetur, non
vero ut status disputationis propositione sive Quæstione princi- 25
pali contentus. Contra quam rationem si direeté pugnåsset eam-
que expugnåsset, relinquuntur tamen aliæ aliaque fulcra, prin-
cipali propositioni inservientia et quasi subsidio adhibenda; id
quod ex toto discursu patescere volui. Sed delegit sibi, ut dic-
„ tum est, talem statum formandum D. Pont., utrum ante Ann. 30
„ ad tædium usque repetitum habitata sit Islandia? atque ad
illam ruentem vel secus ruinam Fundamenti mei (vel ejusdem
Salvationem) Confitentem me quasi alligatum retinere. Sed
salva res est; producatur et publici juris fiat ex aliquo meo li-
bello talis locus verbaque tam ingenuæ confessionis, quam ex D. 35
Pontani scripto excerptam verbotenus mihi ab eodem ascriptam
dedi. Ego eventum intrepidus expecto; et loeum aliquem, si causa
inelinet, inter veteres Confessores merebor.