Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 56
42
APOTRIBE
II. Confutationis
Ar gumen tum, å
Comparatis
paribus
io
III. Confuta-
tionis Argumen-
tum, å negato
fine
in lucem edendo nornen excogitarunt, ut esset CRIMEN PER-
FIDIÆ ac PRODITIONIS erga Dn. Gudbrandum. Nutriculæ
autem hujus strigis extiterunt Calumniatorum mancipia et gna-
tones, parasitastri, stolidi, fungi, bardi: vel in ipsum cælum Do-
minorum1 gratia incompetentia promere nihil cunctati, quorum 5
uberibus monstrum hoc teterrimum CALUMNIA, Livoris et
Invidiæ filia, Erebi neptis, alitur et egregié lactatur.
Verum allegoriis sepositis, talis illa est, ut dictum, hostium
Calumnia, qua me pessundare Deoque et hominibus invisum et
exosum Deumque (quod in ipsis est) et homines mihi infestos 10
reddere conati sunt; qua nescio quid fingi possit crudelius. Nam
parricidii si me reum agerent, vix magis nefarius forem. Certé
proditio ejusmodi erga Dominum et fautorem suum quarta De-
calogi omnibus sacrum designata Parricidii quædam species est
et quintå lege ejusdem tenetur. Quæ LL. ita conjunctæ crimen ab 15
hostibus objectum parricidium omnino definiunt. Quis autem nisi
perditissimus et insanissimus parricidio voluntario se polluat?
Quare jam istius proditionis si convincar (CONVINCAR, ajo,
et non saltem venenatis hostium linguis insimuler) ipse me
avanoXoyTjxoc xai auxoxaxaxptxoc parricidii reum sistam. Esto enim 20
vitam ipsam Dn. Gudbrandi proditio ejusmodi non tangat, at
proditio famæ minoris non est: iis præsertim, quibus hæc vita
ipsa potior est. Neque vero fama integrå vir ille officio et bene-
ficio Ecclesiastico, cui annos jam plus minus 50. præest, submo-
vendus fuisset. 25
Apud Historicos merito pessimé audiunt Darius consilium
de patre Rege tollendo agitans, cui tamen å patre Regnum ante
tempus indultum fuerat, nec non Phraates patrem Orodum inter-
ficiens, etiam ille Mitridatis Ponti R. filius, qui, ut Pompeji ami-
citia frueretur, Patri bellum intulit, tum Henricus V. patrem 30
Henricum (juxta Elistoricos) carcere macerans. Et in pari de-
Iicto Ludovici Pii minus pii filii, Parenti suo å Carceris squalore
non parcentes. Qui pariter nefariæ astorgiæ socium adsciscunt
Alphonsum I. Lusitaniæ R., qui matrem Tiresiam å secundis
nuptiis vinelis coércuisse refertur: nec non Fr. Actium parentem 35
tum ob inductam novercam, tum libidine dominandi carcere ulci-
1 Domino Dominorum ed.