Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 367
MEMBRUM III
353
vel ad summum septem gr., illud tamen hoc loco nihil moramur,
quæ si åvziXoyla, sit, Autori fuerit dirimenda.
Sequitur de P. Rami et Ioh. Myritii autoritate, non alio con-
„ spicuo argumento rejecta, quam quod illorum sententia per-
s „ crassis erroribus et Sphalmatis non careat, Thulen non esse Is-
„ landiam statuentium; quæ Arngrimus ipse haut prætereunda
censuerit etc. R. cum horum autorum percrassi errores non aliter
monstrentur, quam quod de Thule et Islandia diversis idem me-
cum et aliis sentiant, evidens est pro argumento adhiberi, de quo
10 adhuc controvertitur, quale aliquid supra å Pontano mihi, quam- 166
vis meå sententia immerito, objectum fuit. Quod si situm utri-
usque insulæ intelligat D. Pontan. ab istis assignatum Autoribus,
meminerit etiam suos nutare autores; quos tamen propterea nolit
penitus rejici. Quis enim in Ptolemæi autoritate plus fiduciæ po-
is suit quam clariss. Pontanus? quis Bremensem de Thule et Islan-
diå avidius et arctius Pontano amplexabitur ? Ast interim quis
eorundem non crassos modo, sed turpissimos ac multis indoc-
tioribus indignissimos lapsus, quos passim sine fronte et impu-
denter in conspectum Reip. literariæ protulerunt, quam ipse Pon-
20 tanus liquidius manifestavit? Sed absque eo foret, et nisi erro-
res ipsorum tam spissi tamque ab ipso quam aliis ad unguem
retecti et retexti fuissent, quis illos errorum saltem insimulando,
nihil demonstrando, audientiam meriturum se speret? Ast Arn-
„ grimus censuit istorum scriptorum percrassos errores et Sphal-
2s „ mata non prætereunda esse etc. Vnde habeat hoc Dn. D. vix
conjicio. Iudicent ex verbis meis, an dictos Autores errorum aut
Sphalmatum crassiorum accusent aut damnent, quibuscunque Cry- Crymogæ. P. i4
mogæam inspiciendi otium est; ubi sic legitur, qui (P. Ramus
et Ioh. Myritius) quam rite Thules longit. et latitud. hoc loco
30 attigerint, nihil refert; modo eam (Thulen) ab Islandia diver-
sam statuant etc. Plus itaque videtur esse apud D. Pontanum in
consequente, quam apud Arngrimum fuit in antecedente, et plus
acceptum quam porrectum fuerat. Possem, si tempus ferret, plu-
rium Autorum exhibere sententias, qui å Ramo et Myritio de situ
35 Thules non multum dissident (ne soli å D. Pontano vapularent),
sed ea res omnibus est obvia atque idcirco omittenda hoc loco.
Accedit tandem apud D. Pontanum repetita mei Fundamenti
(hoc est Annalium Island, et Norveg.) censura et sententia per-
23 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI