Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 172
i58
ORATIO
Et ille quidem luctus domesticus talis fuit. Mæret vero foris
Ecclesia universa tali orbata Antistite. Mærent pauperes omnis
36 loci et ordinis cum cognatis, agnatis, affinibus illius liberalitate
variis bonis et beneficiis aucti; quorum nomina exprimere ex-
traneo Lectori supervacaneum videbitur. Mærent ægroti olim
ejusdem Evergetis beneficentia per medicos et chirurgos conduc-
tos curati. Mærent non injuria Politici saniores consultorem op-
timum desiderantes; quamvis eundem aspernati, imo odio Vati-
niano prosecuti, nunc magni faciant. Mæret tandem majorem in
modum sacrum Ministerium, exceptis quod salutaria hujus in-
comparabilis Antistitis monita, consilia, correptiones susque de-
que habuerunt. Qui ut aliquando aliter mcereant, Deus faciet.
Quid tandem dicam: aut mærendi quis finis erit? Patria patrem,
Ecclesia rectorem, amici fautorem, miseri tutorem, egeni opi-
tulatorem, Dominum subditi amissum dolent et queruntur.
Sepelitur autem Dn. Gudbrandus (qua famam et merita
semper immortalis et insepultus) a. d. 25. Jul. in templo Cathe-
drali juxta conjugis dulciss. monumentum, ante annos 42 in cæle-
stem vitam præmissæ. Cippo his verbis, dum adhuc viveret et
mediocriter valeret, ad ipsius nutum bene multis antea annis in-
scripto: GUDBRANDUS THORLACHIUS PECCATOR
JESU CE1RISTI, etc., ac cancellulis munito. Qui Cippus vel
sepulcralis lapis å Dn. Gudb. jam mature præparatus de mortis
meditatione tempestivé arripiendå singulos nostrum admoneat;
et ad ultimam hane curam, quæ prima tamen esse debeat, omnes
extimulet. Annon enim Cippus, vel cujus ille non vanum symbo-
lum fuerat, tam saneta et matura mortis meditatio idem nobis
loquitur, quod olim sui seculi hominibus R. Saladini Linteolum,
etc.? Quod potentissimi Macedonis ad hoc destinatus aulicus,
37 ut ipsi semel quotidie palam et in faciem inculcaret: Mortalis
es? etc. Quod prudentiorum Turcarum consuetudo, apud quos
ordinati erant, quos Thorlacos dictos memorant, qui in lætissimis
conviviis Sollennem ex cranio humano confectum Calicem sin-
gulis porrigerent cum Mortalitatis indagatione? Imo, ut sva-
viora et sanetiora contingam, annon etiam idem, quod noster
Sapiens: Memorare novissima tua etc., atque hue spectantes ex
Spiritus Sancti Pandectis MAXIMÆ: in primis, quas nobis
Moses cum Davide reliquerunt. Illud vero constet non tum pri-
s
10
15
20
25
30
35