Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 111
CALUMNIÆ
97
X.
M. JONAS JACOBUS WENUS1NUS
Arngrimo Jonæ Islando. S.
Carmen tuum, ornatissime Arngrime, mihi perquam fuit gra-
s tum, Guldmundus autem rogatu meo verbum verbo reddidit, ex
quo perspicio aliquo modo, quam desciverit lingua nostra Go-
thica ab antiqua puritate. At vero, mi Arngrime, quod repen-
dam, nihil in præsentiarum repperio. Promiseram quidem (fa-
teor) lucubrationum et meditationum mearum Philologicarum,
10 Philosophicarum et Theologicarum etiam aliquot absoluta Pro-
gymnasmata. Verum livor et ambitio omnibus honestis conati-
bus obstat. Ita jam comparatum est, ut, qui magnis crepant titulis,
nihil approbent, nisi quod ex postillis vel Aristotele hauserunt.
Si quis, quod secus håbet, in medium proferat, continuo clamant
is illam vel hane sententiam non esse in Academiis receptam. Vide,
mi Arngrime, quantum possit xo <xOxo; fcpa. Sancté tibi juro non
esse, qui contradicat vel contradicere possit. Tantum, eum ægré
ferant se non scire, posse, habere, facere omnia, non permittunt
alios quicquam facere. Quos ego;
20 sed præstat tenebris immergere nostræ
Quicquid id est operæ, quam rebus pendimus istis,
usque nova cælo dum surgat lampade Phoebus.
De rebus nostris et aliis novis nihil scribo, eo quod Guld-
mundus noster de omnibus commodius vos edocere possit. Tibi
25 autem, clarissime vir, operam meam defero promptissimam,
quam experieris ubi res postulat. Vale et me ama, Salutatus ab
uxore et omnibus nostris. Hafniå 14. Maij, Anno Christianismo
cId Id VC.
Tuus Jon. Venusinus.
7 BIBLIOTHECA ARNAMACNÆANA, Xt
1595
84
Versus ,* metri
ritu scribendi