Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 125
CALUMNIÆ
I I I
Islandicæ cum Germanis cognitionem piis lectoribus exponere et umorte
amplissimam Arctoæ plagæ insulam istam ab orthodoxa relli- tr‘e’ventu\
gione, pietatis studio, artiumque liberalium et humaniorum cul-
tura commendare. Adjiciam et Epigramma illud, ut petis, quod
s codicillis tuis præfixi. Sed cum ejus exemplo destituar, oro ut
descriptum ad me mittas. Optarem sané topographicam Holensis
Episcopatus delineationem ipsiusque urbeculæ Holensis qualem-
cunque picturam mihi communicari posse, quam ego eleganter
tractatui tuo, nec non publico orbis terræ Geographico Theatro
10 inseri curarem. Mihi certamen adhuc est publicum cum Calvi-
nianis, et deinceps forte in Jesuitas quoque et novos Arrianos,
per Lituaniam et Poloniam et Transylvaniam Zizania sua disse-
minantes, quorundam piorum crebro hortatu stringendus erit ca-
lamus. Interim eorum, quæ a tempore discessus tui å me evulgata
15 sunt, exemplaria quædam ad te mitto, fraterne petens, ut ea Sym-
bolum et testimonium mei in te amoris esse sinas. Porro sis fortis
in Domino et exuscita donum quod in te est. Attende gregi Domi- 102
nico, cui te animarum Pastorem Jehova Deus præfecit, unaque
cum Episcopo Holensi reverendissimo et inclyto cave et excubias
20 agito, ne et Islandiam vestram aliqua hæresis turbet. Saluta
reverenter et officiosé meo nomine omnes pios et synceros Euan-
gelistas. Resalutat reverentiam tuam ejusque conjugem dilectam
peramanter conjux mea. Quod superest, divinæ protectioni te
tuosque et vos omnes commendo. Scripsi Hamburgi 21. Maij,
25 Anno 1606.
Cum gravi morbo ante biennium te conflictatum ex literis
eo tempore ad me exaratis intelligo, quamobrem de valetudine
tua, et utrum plené revalveris, edoceri peto. Sit Dominus Jesus
fortitudo tua et robur tuum ex hoc nunc et usque in seculum.
30 Præterea et illud cognoscere aveo, quænam sit ratio Liturgiæ
vestræ Ecclesiasticæ, quis modus cantilenarum, quis ordo con-
cionum, qui ritus in Baptismi et coenæ Dominicæ administratione
usitati; breviter illa si consignari possent et mihi communicari,
res foret longe gratissima. Iterum in Domino vale.
35 Tuus in Domino frater syncerus
et amicus ex animo
Philippus Nicolai D.