Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 162
148
ORATIO
sexcentis concionibus miserorum ac rudiorum adhuc sacrificulo-
BibUa Isl. rum ex sentinå pontificla vix caput exerentium. Unde diu non
erat, dum ad sacra Biblia patrio edenda sermone animum appulit.
Magno id tantum Opus constitit, tum labore, tum expensa. Maxi-
ma in tomis Biblicis aliis interpretandis, aliis vero quidem antea 5
expositis, sed sollicité emendandis, ars, scientia, fides et solertia
requirebatur. Maxima etiam in typis et typographicå suppellec-
tile universa partim comparandå, partim fabricandå, pecuniæ et
mercium profusio. Igitur in Opere typographico, ac præsertim
S. Bibliorum editione, unam quasi confluentem fecére Natura, 10
ars, ingenium, sumtuum liberalitas, industria; ac denique summa
23 rerum agendarum felicitas å Deo indulta. Absolvuntur Biblia
Islandica Anno Christi 1579. Quæ quantum ad artem et operis
concinnitatem laudatis officinis non cedunt, quod eorundem testa-
bitur exemplar in Reg. Bibliotheca, quæ Hafniæ est, asservatum. 15
Ornavit porro Bibliorum hane editonem sereniss. Dan. et Nor-
weg. Rex, div. Fridericus II., eum Gratia et privilegio Operi præ-
fixo et peculiari diplomate contento; tum largo honorario, de
quo alibi facta est mentio.
Ad typographiam vero Islandiæ quod attinet: aliquid hic 20
tentavit sub idem fere tempus, quo ad Cathedram Gudbrandus
evectus est, Sacerdotum quidam, Jonas cogn. Svecus; cujus nostra
meminit Crymogæa. Sed curta ipsius et conclsa suppellex, ad
prælum et officinam Holensem plane nihil.
Nec dum renascentis apud nos Ecclesiæ memini, suå laude 2s
defraudandus est é Nomophylacum Islandicorum numero qui-
dam OTTO, cogn. Nor(s)cke .1. Norvagus, circa An. 1554 etc.,
Gotschalchi Episcopi pontificij Holensis patre (ut fit) longe
præstantior filius. Qui eum Nov. Testamentum et Postillam
(quam vocant) Anton. Corvini in linguam nostram transtulisset, 30
Rostochij suis ut credo sumtibus exeudi curavit. Sed ad typogra-
phiam in Islandiå erigendam solus Gudbrandus Th. felici con-
stellatione datus est: eoque ad summam Patriæ gloriam et orna-
mentum. Qui tamen, dum huic fini omnia sua, vires, voluntatem,
facultates, imo et valetudinem in extremam usque senectutem et 35
inter varios ac periculosos recurrentes morbos, impendit, å
cptXoxepStai; convitio ingratissimorum hominum immunis esse ne-
quivit.