Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 250
236
ISLANDIA
qua Rolffonis pugil primarius Beinahiallto vsus antea fuerat,
asportavit, quo ense R. Skøffnung dicto noster Skegg. perpetuo
cinctus multas abstulit victorias. Skøffnungi autem valorem et
præstantiam vel inde licebit æstimare, quod nostrates in præliis
decantandis delectos quosque gladios Skoffnungos vocitent, sy-
necdochen talem amantes; quemadmodum etiam alia præstantio-
rum acinacum nomina propria appellativa fecere, ut Lauffe, Bæ-
singur, Mimmungur, Mistils-teinn, dains-leiffur, et plura, in qui-
bus etc. celebratur Sortibrd.
Sverd hans heiter Sortibrd, Sextan Konga felide.
VVar sem hrik(k)e hiølltum fra hrijngur af logande Elide,
hoc est:
Gladius ipsius (pugilis vel Herois cujusdam tum commemo-
rati) vocatur Sortibrd, quo Reges 16 (intelligo diversis pugnis)
occubuerunt (vel si magis ad vernaculum accedatur), qui 16 Re-
ges cectdit, ac si videas å vibrato capulo circulum (vel halonem
quendam vel si mavis coronam) ignitum emicare. Vide Histor.
No(r)v. Danicé edit. de gladio Haquini Adalstenii, laudatissimi
Reg. Norvegiæ, licet Comati R. filii fratrisque Blodoxii succes-
sor; cui gladio nornen fuit Quærn-bytur, hoc est molam (quærn)
præmordens; eo quod dictus acinacis tanti foret acuminis, ut
Saxi molaris extremo limbo vel circumferentiæ impactus valide
uno ictu illud ad centrum usque secaret et quasi diffinderet. In-
telligo autem Sectionem vel scissuram secundum crassitudinem
Saxi istius, non vero secundum latitudinem ejusdem. Simili por-
ro, quo jam in gladiorum nominibus, tropo etiam in Regum ap-
pellationibus uti Nostratibus placuit: ut cum Skiølldungorum no-
menclatione quosvis Reges honorificé insignire sibi permittunt;
ut quum å Skiolldo, R. Dano, Skiolldungar, primum Danorum
soli Reges, vocati sint; postea omnes omnium Nationum Reges
Skiølldungorum nomine venerunt. Sed valeant parerga.
Filium Skeggo prædictus habuit Eidervm, å juris Islandici
peritia Laga-Eyder dictum; cui conjunx Haffthora Korna-mu-
leri (fuerat ille supra) filia. Filius alter Skeggoni Kollerus, qui
ex filio Halldoro1 sustulit neptes nostratibus satis notas, Thor-
katlam et Thordiisam, et hane quidem Skålld-Helgonis conju-
1 -dono ed.
5
10
15
20
25
30
35