Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 361
MEMBRUM III
347
fuit; sed quid vel quantum hæc navigatio faciat ad convincendum
Islandiam esse Thulen, dixi supra (de Thule Pliniana) me non
capere aut istius Argumenti robur agnoscere; quo etiam lectorem
meum remitto, ne actum agam. Parem autem vim håbet Britan-
5 norum quam Norvegorum in Thulen navigatio ad propositam
Quæstionem asserendam. Eadem porro navigatio ex Nerigon 160
etc. pag. Pontani 749. ad Thules et Thulensium appellationem
Thelemarchiæ et Thelemarchicis subtrahendam (alias tamen å
Pontano iisdem indultam) urgetur. Sed quid dicendum? si Pli-
10 nius per Nerigon (quam insulam facit) insularum Norvegiæ Sep-
tentrionalium aliquam (quæ piures sunt, Wardøja, Bjarchøja,
Hisingia etc.), ex qua in Thulen sive Thelemarchiam navigatum
sit, forte intellexerit? Fuisse etiam ex Norvegia Septentriona-
liore, ut Findemarchiå, Halogiå, Naumdaliå, Nidrosiå etc. (ut
15 jam has Nerigon Plinius dixerit), in Thulen sive Thulemarchiam
(an Thelemarchiam) tanto Australiorem navigatum. Annon
recté dixisset? licet secundum litus, ut cum Hafniå vel Coagiå
Helsingoram navigatur, quæ propterea non sunt diversarum in-
sularum urbes. Nec vero de nihilo est aut nullius momenti, quod
20 istis in locis, ubi Norvegiæ tractus fit Scaniæ conterminus, Isth- Thuienæs
mus vel promontorium existat Thulenes dictum. Vide Chronicon
Norveg. Danicum; fortassis å Thule vel Thulone Daniæ et ut
mihi persuadeo Scaniæ aut vicini tractus Domino et Heroe cele-
bri; cujus memoria etiamnum in istis oris Rhythmo viget verna-
25 culo, ex quo vulgatum illud Hemistichion.
Leffuer hånd Thule VVogensønn, och det skall hæffnis1 etc.
Illud autem Thulonis nornen primum fortasse Gentile, ex ali-
quå vicinæ Norvegiæ orå (ut Thuienæs) originem trahens, se-
culo posteriore (ut hujus Thulonis ævo) in proprium, ut fit,
30 abierat.
Magnitudinem Islandiæ (quæ hic secundo loco argumenti n.
vice assumitur) aliam quam quæ in Crymogæa et Apologetico
annotata reperitur, incertam et incompertam reor, etiam ipsis
nautis, qui illam propius dimensi traduntur, Testimonio nobis
35 ignoto. Et ut sit Islandia permagna et insula capitalis sicut Thule
vel Sicilia, quod convincet? III. Ad illud autem, quod Thule de-
1 haffms ed.