Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 272
258
ISLANDIA
locis præoccupatå å Norvegis occupandam tamen impetravit
Raffns-dal, prædium Steinrødar-stad postea dictum. Locorum
enim propria alia cum primis incolis, alia successu temporis nata
sunt. Quod tam hic quam alibi notatum volumus.
Sect. 20. Vnerus (vel Vnas, adis, ut in Crymog.). Vix ali- s
quot mensibus Islandiæ incola. Multis nominibus extollit Coma-
tum R. Histor. Norv. Danicé edita, sed et multa tam illic quam
in aliis Antiquitatibus occurrunt, quæ maximam illi laudem ex
parte derogant ejusque Nominis celebritatem obfuscare possunt;
quibus nunc supersedeo. Vnicum, quod hujus loci est, silentio 10
præterire nequeo; quod videlicet per hunc, dictum modo Vnerum,
conatus sit Norvegos factos jam Islandos fraudulenter sub tyran-
nidis jugum denuo redigere. Ita enim inter ipsum ipsiusque able-
gatum (sed clandestinum) Vnerum convenerat, ut Vnerus Islan-
diæ primoribus quocunque tandem dolo et simulamine aut decep-1 s
tis in Regis voluntatem amplectendam aut é medio sublatis in-
76 sulam Regis imperio manciparet; et illum Rex vicissim Baronis
instructum potestate suo sub Dominatu Islandiæ præficeret. Sed
invertit Deus hunc astum Comato et in ablegati Vneri caput hoc
totum malum convertit; ut hic paulo distinctius per præsumtionis 20
tam fallacis et dolosæ circumstantias exponemus quam in Crymo-
gæa factum est. Vnerus itaque sese Norvegiå ut complures alios
profligatum esse Regemque æstuare sui odio mentitus cum in
amnis cujusdam ostium (inde appellatum Vna-os) applicuisset,
tractum terræ, fluvio Lagar-fliot adjacentem, incolarum per- 25
missu occupavit sibique vendicavit; mox fundato juxta portum
Vna-os prædio. Sed fraudem nescio quo (nisi divino) indicio
præsagientes accolæ contra eundem rigidiores sese exhibuerunt,
ut nec armenta nec alia necessaria, vel magno oblato precio, ab
ipsis impetraret. Quin neque occupato loco ipsum frui siverunt. 30
Vnde alio, nempe in sinum Aalff(t)a-fiørd ulteriorem, migrare
coactus est; ubi neque tuto subsistens ad virum satis nominatum
Leidulfum Kappa sub hiemis initium se contulit (qui prædium
Skoga hverffe obtinuerat), ut domi ipsius tutior ageret, cui å
viciniå superiorum interdictum fuerat. Quomodo autem iste Leid. 35
Kapperus cognomini suo satisfecerit (Kappa enim dictos esse
viros in primis strenuos sæpius monitum est), mox exponetur.
Erga hospites Leidulfus difficilem minime se gessit, et Vnerus