Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 335
MEMBRUM II
321
luti exempli gratiå) commodum in mentem venit, quam male et
modis indignissimis Gulielmus Neubrigensis, scriptor exoticus,
Sverrum illum præstantissimum Norvegiæ Regem tractet et tra- 1
ducat, Archiepiscopi Nidros. (Erico nornen fuit) Suerri R. hostis
5 infensissimi et complicum ipsius inductus calumniis; idque contra
ipsos Annales Norveg. Tam areta namque tamque indissolubilis
erat hierarcharum (ut ita dicam) liga, illo præsertim sæculo, ut
quicquid contra Reges (dissidente sc. Republ. å Clero) confic-
tum atque ad curiam PP. delatum, id etiam mox creditum sit, et
10 å scriptoribus exoticis forsan é Clericorum grege delectis ad Hi-
storiæ supplementum et congeriem arreptum; unde illa apud
Neubrigensem, rerum alienarum tam sollicitum, R. Suerri spurca
famæ dilaceratio nominisque tristissima fædatio. Suerri autem
vitam et res gestas, qui sine præjudicio nosse velit, præter Chro-
is nicon Norvegicum vernaculum etiam (syncere monente D. Pon-
tano) Carolum Ioh. Abbatem adeat. Quin etiam Magnific. Dn.
Ar. Hwitfeld., Regni Daniæ nuper Cancellarius, in Chronologiå
RR. Daniæ Suerri Regis mentionem facit hac clausulå: Sant er
det, ad Gud vnnderligen haffuer hiulped hannom (Kong Sver-
20 rer) til Riget etc. Ergo non Venefica vel Saga aulæ adscita, ut
criminatur Neuburgensis. Nec clariss. Pontano Norvegiæ Chro-
nicon hac parte displicet, dicenti pagina 260. Norvegiæ autem
„ Chronicon Vernaculum (eum ex Neubrigense quædam præmi-
„ sisset) longe aliter, quod nec å vero abhorrere videtur etc.
25 Quicquid tandem sive Neubrigensis sive Innocentii m. de Suerro
R. epistola ad Islandos data de illo tradant, qui Innoc. Papa
quorsum de Suerro R. ad Islandos scripserit, nescitur. Adhuc
enim Suerro R. Islandi sui juris et sine Rege vivebant; nulli exo-
tico Dynastæ tributarii aut vectigales. Nec rectius de Islandorum
30 conditione Innocentius III. quam de re eådem ante ipsum Grego-
rius Papa per Ansgarium informatus fuerat.
Porro Ericus ille Nidrosiensis sedis Antistes, quem å Suerro
expulsum Neubrigensis nugatur, ut causam Suerri faceret odio-
siorem et quantum posset aggravaret, non expulsus, sed suå
3s sponte et pertinaciå sedem Nidrosiensem reliquit, in Dania sub-
sistens, seditionis tubam qui inflarent subinde excitatis ac Regno
Norv. immissis (prout unus et alter ab Erico Archiepiscopo sub-
ordinatus et Regum priorum sanguinis ortum splendide mentiri
21 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI