Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 290
27 6
PARTIS II
II
Thule
Pompo-
nii Melæ
III
Thule
Pliniana
2.
93
3-
4-
„ 63. et ultra excurrere. Tum pag. 746. dicit Ptolemæum ducto
„ per Thulen parallelo eandem in ultimo Oceano, quo hodie sita
„ sit Islandia, quamvis insulæ Borealis tractus, ut ipsi (inquit)
„ produnt Islandi, est gr. 64. et quod excurrit etc. Ista, quæso,
bonus ille Casaubonus cum Appiano et Frisio summis Mathema- 5
ticis prius reconciliet, quam innominatorum autoritatem aliis ra-
tionibus destitutus pro Thule et Islandia iisdem nobis obtrudat.
Ast ex nostratibus quinam Islandiæ Borealis lat. gr. 64. tradide-
rint, hactenus non constitit. Quum Crymogæa gr. fere 66. nempe
65. 44. exhibeat. De Ptolomæi autoritate erit suo loco inferius. 10
Credibile autem est Appianum et Frisium Ptolemæum evolvisse.
Nunc ad Thulen Pomponianam de Islandia å Pontano expo-
sitam unico verbo Resp. videri nobis nullå id necessitate fieri,
tum propter ancipitem lectionem, monente D. Pont., Belgarum
pro Bergarum, ut illi placet, litori esse Thulen oppositam, tum 15
propter invitum modo quodam paralleli ductum. Quod etiam
candidé Pontanus agnoscit pag. 744.
Pliniana autem Thule videndum penitius quam parum ad
Islandiam faciat; quum in hujus sententiå et autoritate ex omni-
bus Classicis, quos se producturum dicit scriptoribus Pontanus, 20
maximum fiduciæ et præsidii posuisse illum constet. Ego vero,
cur aliter sentiam, 1. primum est, quod nox menstrua å Plinio
Thulæ assignetur; cui ocularem experientiam intrepidé opponi-
mus. 11. alterum, quod hic inconstantior Plinius appareat, quia
etiam noctem semestrem Pythiæ facile Thulensi insulæ concessu- 25
rus fuisse videatur. Nam si displicuit, cur non refutavit? vel ab-
nuit saltem? Qui tacet, consentire videtur. Et quanquam nox men-
strua å Plinio Thulæ ascribatur, semestris non negatur. Dispa-
rata sunt ista; non contraria etc. Horum autem utrumque, quum
de Islandia sit falsum (upilionum et bubsequarum suffragio), 30
alterum vero vel utrumque (includit enim senarius vel semestre
Pythiæ unitatem vel unum mensem Plinii) de Thule verum, iis-
dem autoribus Thule non est Islandia. 111. Quod Thulen insulis
Britannicis Plinius accenseat, Islandia autem toto Oceano remo-
tior harum numero non veniat; quod constat; etiam si omnis ævi 35
in insulas Britannicas Dominium et luris potestas excutiatur. IV.
Quod Plinius Scandiam, Dumnam, Bergas et Nerigon insulas
Boreæ faciat. De quibus, pag. 745. tanto verius Pontanus inquit: