Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 222
208
ISLANDIA
ret, Albi suffocatus periit. Nec advenæ isti ex Hebridibus alia
memoratu digna hic egisse leguntur.
Sectio 2. Roskillus å roså. Patre Thorsteno, matre Lopt-
hænå natus, avo quoque paterno Brandero Neffiu, Norvegico
magnate, et avo materno Arinberno, Barone Norvegiæ in Fiør-
dum; conjunx Iorida. Appulit Roskillus in sinu Meridionalis Is-
landiæ Grundar-fiørd, statuitque residere in Akranese; sed acco-
lis illius promontorii id minus ferentibus, superato Albi substitit
in Hviitaarsiidu, ideoque in Islandia Occident.; filium habuit
Hallkillum in Hallkelstad. Thorvardo autem et Thorgauto, ami-
cis et necessariis suis, prædia designavit; illi in Thorvarstad, huic
in Thorgaut-stad. Duxerat Hallkillus Thorridam Dyllu; qui
Thorarinum, Finnvardum, Tinderum, Illhugonem quoque fus-
cum et filiam Grimam progenuerunt. Hæc Thorgiselli Aresonii,
nominatissimi viri, uxor fuit.
Sectio 3. Asbernus opulentus Horderi filius agrum emit
å Korn-aa usque Sleggiu-læk, habitans prædium Asbiarna-stad.
Filiam Midfiardar Skeggia accepit uxorem; quorum filia Inge-
borga, Illhugonis Fusci conjunx.
Sectio 4. Ornulfus. Occupavit Ornu(l)fs-dal et Kiarradal.
Vendidit autem Chetillo Blund, supra nominato, loca valli
Ornulfs-dal vicina. Ipse ulterius in vallem Kiarradal concessit,
habens prædium Ornulfs-stad, ibidem inter Kiarraa et Thver-aa
positum. Blund Chetillus ille opibus crevit; atque auctus seseque
29 subinde dilatans exciso passim nemore prædia ædificavit rustica
more reliquorum suo tempore.
Sectio 5. Hromundus, Hognerus, Helgo. Frater Grimi
Halogiensis (supra) fuit hic Hromundus, in ostio Albis appel-
lens; occupavit Thveraarhliid et Thveraardal; prædium ipsi
Hromundar-stad, hodie Karls-Brecka. Filius Gunnlaugus Orms-
tunga (Anguilinguis) coluit Gunnlaugstad. Vide Crymogæam lib.
2. in genealog. Hognerus sociorum Hromundi quidam habitavit
Høgna-Stad; ejusque filius Helgo prædiumHelgavvatn possedit.
Sectio 6. Isleifus, Israudus, å glacie utrumque. Prædia
adepti de suo nomina illis more vulgato imposuerunt, Isleifs-
stad ac Rauds-stad, supra rivum Sleggiu-læk1. Sleggia vernacu-
5
10
15
20
25
30
35
1 sleggui- ed.