Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 283
EPILOGUS 269
imaginem mortis et terram in qua non ambulavit vir, nec habitavit
in ea homo, etc. lerem. 2.
Hujusce increpationis declinandæ gratiå primum Misericor-
diam et benefacta Dei erga Israélitas, sic quoque erga Majores
5 nostræ Gentis agnoscendo nobisque applicando, deinde hymnum
eucharisticum tam benigno Numini dicendo nos accingamus. Mi-
randum siquidem Dei opus est, quod qui potentioris, Haraldi
nempe Comati, subditorum omnium bonis ac fortunis (imo etiam
vitæ ac sanguini) inhiantis, offensam plenam incurrissent, seque
10 et suå tutari volentes eidem justo conflictu in acie Regulorum
Norveg. aliorumque Magnatum Comato sese opponentium re-
stitissent hostiliter, ipsius et crudelitatem evitare et salvis effu-
gere concessum sit. Quod ipsum, si isti olim Majores nostri Di-
vinæ Providentiæ ah! nimis ignari minus agnoscere potuerunt,
is nos tamen Spiritu Dei rectius edoctos confiteri, admirari et ani-
mo ac corde Liberatorem devotissimo et gratissimo deprædicare
æquum et justum est. Non conjuraverunt unå omnes in navigatio-
nem Islandicam nec jam semel devicti conspiraverunt adversus
tyrannum, ut ipsi detinere eosdem volenti ulterius negotium fa-
20 cesserent, sed singuli seorsim, singularum familiarum viri Prin-
cipes, pro se suisque consilium é re natå capessebant1; non unå
et simul (quod jam intelligi volumus) Patriæ valedicentes.
Transtulit itaque Gentem nostram Altissimus, licet non tur-
matim (ut illos ex Ægypto), de Servitute Norvegicå; non qui-
25 dem jam tum multorum annorum, sed eadem jam jam ingruente,
ut relicti Sympatriotæ experti sunt, gravissimå; nec per sinum
maris Ærythræi divisis aquis et sicco vestigio transeuntem, ast
per immensum et insanum Oceanum navigiis vectam minoribus
(posterioris ævi respectu) idque sine amusio et pyxide nauticå
30 vel gnomone Magnetico, huic orbi nondum cognito, sine antliå
ad sentinandas (ut Festi verbo utamur) naves, nondum his in-
ventå hominibus; quorum utroque si nautis hodie carendum foret,
quo non implicarentur errore? quo non labore citius quam aquå 87
marina ipsæ naves exhaurirentur ? Habuit hoc sæculum et hic
35 orbis naves non constratas, sed apertas et sine pergulå, unde
1 capesce- ed.