Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 79
CALUMNIÆ
65
nolo. Neque fas est meis conatibus debitam animi proprii mo-
destiam ita ad injuriam vestram connivere, ut interim ipse in
nornen Patriæ, quod unicé ornatum et defensum volui, tacendo
injurius fiam. Quocirca, ne patriæ causam deserere videar, mea
5 simul famæ et nominis integritas veritatis clypeo tutanda erat;
ubi si quid asperé vel austeré dictum videbitur, patriæ illud com-
munis zelo dabitur.
Patriæ, inquam, zelo f Imo, Divino. An nescitis, æmnli, quod
legatione Dei apud vos fungar? An vero impuné vobis futurum
10 præsupponitis Legatos Iesu Christi temerarié et immerito ac in- 4*
nocentes contemnere, calumniis et maledictis proscindere? Illud
namque, denuo inculco: Si adfricato å vobis crimine tenerer, Le-
gatio Christi resignanda aut superiorum autoritate abroganda
mihi foret. Aut hac non resignatå vel abro gata in Ordinis sacri
15 ignominiam infamis viverem, et Doctrina sacra mea etiam ali-
quali opelld, dicto et scripto per gratiam Dei proposita, vilesce-
ret. Quid si suspecta foret? Vt i gitur eam, quam mihi et per
vestram me calumniando patriæ intulistis injuriam, maxime omit-
teremus, ad Deum et Divina attendendum1 vobis fuerat.
20 Quare agite jam Detractores, furorem, qui vos ad calum-
niandum impulit, apagite; talpeam hane mentem procul relegate;
palinodiam canite. De duobus (audistis credo) fama est gladia-
toribus, quorum unus, ut antagonista utroque lumine orbaretur,
alterius ipse oculi jacturam haut invité passus est. Vos, dum
25 studio hoc nocendi tenemini, non altero tantum, sed utroque
oculo, Fama sc. et Pietate, cassi vivere maluistis, quam ne nihil
ægré mihi faceretis. Ego autem per Dei gratiam, utroque isto
lumine integer2, etiam in posterum nornen et innocentiam meam
contra vestros insultus per eandem Dei gratiam tutabor; vel
30 invito et furente mendaeii spiritu Satana, qui horum mihi malo-
rum interveniente vestro, obtrectatores, tam sinistro et hostili
animo fons et fomes extitit.
Porro verbosius ista suggerendo de vobis, æmuli, vobis, ajo,
sollicitus sum; vestraque causa hæc inculco, et quæ sequentur:
35 ut melius vobis esse possit, quam hæc vestra, non in me tantum
1 anttendendum ed. 2 et integer ed.
5 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI