Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 117
CALUMNIÆ
103
dorffium et Christianum Frisium, qui jam rebus præsunt, ad
munus magistri Palatii ille evectus, hi(c) Cancellarii. Ita obiter 91
plæraque habes, quæ apud nos nova sunt, de quibus prolixe
audire poteris å nostratibus, qui vos accedunt. Id addam tantum,
s D. Slangendorpium diem obiisse initio huius anni, cui recens suf-
fectus Resenius. Ei succedit M. Johannes Stephanus, qui Ludi-
magistrum in Scholå Sorensi egit. Nam de M. Isaaco, qui Epi-
scopus est Nidrosiensis, credo te jam aliquid inaudivisse. In rebus
nostris nihil est novi vel adversi, Deo sit gloria in æternum; et
10 ut tibi omnia prospera sint, Deum ex animo precor, cui te cum
omnibus tuis commendo. Vale fælicissimé.
Dabantur Hafniæ, Nonis Maij, Anno 1597.
Si hue accesseris, indigné feram, si alio quam ad me diver-
teris. Nisi malis forte Episcopum hospitem. Ei enim uni cedo;
is feras tecum librorum aliquot vestratium, qui å domino Gud-
brando sunt excusi, cum ipsius ad cancellarium commendatione.
Boni consule, quod consulo. Saluta D. Gudbrandum meis verbis,
iterum vale, et nos vise.
Ex asse T. Nic. Cragius.
20 XVI.
M. JONAS JACOBUS FENUSINUS
Arngrimo Jonæ I si. S.
Reverende et clarissime vir. Quum saltem semel in singulos 1597
annos per literas colloqui liceat, non existimavi amicitiæ nostræ
2s competere silentium, quod alias multas diremit amicitias. Scribo
igitur non equidem quod te magnopere nostro affici colloquio
putem, verum ne tu nos oblitos existimes. Nihil fere, quod scri- 92
barn, novi suppetit, omnia enim apud nos consueto fere sunt
modo, nisi quod Johannes Slangendorp. Theol. D. diem obierit,
30 inque ejus loeum suffeetus sit Johan. Resenius, prius logicæ Pro-
fessor, cui porro substitutus Johan. Stephanus Rector Regiæ
Scholæ Sorensis. M. Isaacus Nidrosiæ Episcopus est, in ejus
loeum surrogatus est doctiss. vir Johannes Canutius. Quomodo