Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 245
BOREALIS
231
condicto promovere potuerat; arte scilicet non manifesta, hoc
est magicå. Fuisse autem Comatum å Doffrone aliquando et
aliquamdiu nutritum testis est exceptione major ipsius Comati
cognomentum, in hunc usque diem nunquam obsoletum, quod
sinter alia gesserat (nam plura sunt), Haralldur Doffra-fostre,
hoc est å Doffrone educatus. Hue etiam facit, quod de Doffrone
illo monticola traditum reperitur, illum scilicet susceptum jam
puerum Regium, ulnis, ut solent, sæpiusculé complectentem, intra
privatos parietes oblectamento habuisse; qua jueunditate eum
10 aliquando exiliendo liberius (stans pede in uno) sibi satisfaceret,
caput pueri supra suum verticem fortassis elatum vel sursum
exporrectum in tignum domus aut trabem imprudens impegit;
qua ineuriå adeo usque sibi displieuit gigas, ut lacrymas non con-
tineret; quod puer animadvertens et faciem nutritii, pænitudine
15 facti distortam, nonnihil expavescens in hæc verbå erupit: faer
eru friidare, fostre, po peir1 Skiæle sig. Hoc est: Pauci sunt, o
mi nutritie, qui si ringant faciem, formosiores appareant. Hæc
vero ipsa de Comato apud Doffronem educato præter monu-
menta scripta in Islandiam retulerant eum alii, tum in primis
20 duo viri, integri nominis et ingenui, apud Doffronem etiam ali-
quando agentes. Prior quidem Barderus Dumbsonius, Doffronis
gener factus et eum conjuge Islandiæ Occidentalis tandem incola
ad montem nivosum sive Snæfells-nes, vid. Crymog. lib. 11.
Geneal. 1. Alter vero Buo, cognomine crassus; itemque Sløngvu-
25 bue2, eo quod funditoribus palmam præriperet. Cujus etiam obi-
ter meminit Crymogæa. Is Bardero tempore posterior, Doffrone
tamen superstite, ex Islandiå in Norvegiam delatus eximio cor-
pore Comato citius innotuit, jubetur æthiopi monstrosis viribus
famoso in publico colluctari; quo superato in aulam adscriptus
30 etiam Doffroni innotuit; quia per Buonem illum Dof fro ad Co-
matum suum donaria misit non parvi pretii, ac in his latruneulos,
Schaktiæ nomine3 venientes, serupulose elaboratos, etc. Duo hi
viri præter alios famæ et relationum notarios, qui Doffronem de
facie noverant, ipsius convictu aliquandiu usi, istorum temporum
35 et rerum in Norvegiå gestarum non gnari esse non poterant. Hæc
quidem verbosius, ut ad Islandiam Borealem præfarer, submo-
* p6 peir ed. % Sløongvu- ed. 3 Add. A y.