Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 76
6 2
APOTRIBE
38
Romanor.
ingratit.
Membri II. pars
altera ubi å
persona Advers.
disseritur
merita, si quæ sint mea, leviter attingere vestræque ingratitudini
opponere fas erit (nam quod alias beneficium commemoranti
suum objicitur et de exprobratione beneficii exponitur, id vestra
hic meo nomine expiabit ingratitudo, quæ me modesti? meæ limi-
tes quodammodo egredi cogit). Nihilominus hæc de exteris na- 5
tionibus non mea causa commemoro, nec me bene adeo merenti-
bus confero: absit enim longissimé tam impudens jactantia. Nec
vestrum in me maleficium istorum ingratitudini exæquo. Quum
vero interim exempla talia vobis non prorsus displicuisse anim-
advertam (quid? si arrisisse quibusdam visa), hæc in vestram 10
gratiam, æmuli, attuli: quæ aut mentem induti nobiliorem dam-
netis, aut habeat contumax et ingratissimus ubi se pascat animus
et abundé luxuriet.
Jam quoque si Rom. lustretis Historiam, complura ad in-
gratæ mentis Palatum facientia deprehendetis. Si, inquam, ipsius 15
Romuli Urbis conditoris, si Furii Camilli, si utriusque Africani,
si cognominis Nasicæ, si Pub. Lentuli fatum animo volvatis, sique
præterea (ut singulorum quorum ingratæ mentis notetur vitium)
Cn. Cæsarem, å Sextilio, dum gravissimi criminis reus ageretur,
defenso, hosti proditum et objectum, si denique ipsum Cicero- 20
nem, cui Popilli similiter capitis rei atque condemnationis sen-
tentiæ subtracti ingratitudo fuit exitialis, strennué cogitetis, illud
ipsum, quod dixi, depræhendetis1. Profecto, æmuli, etsi ad bene
de vobis et gente nostrå merendum vix nisi voluntatem et cona-
tum attuli, tamen quisquis id ipsum quantulumcunque est vestro 25
more non solum non gratus excipiet, sed insuper calumniå et
maledictis famam, ipsa cariorem vita, obruentibus recompenset
atque ita beneficium maleficio pendat, quin in illorum quos
enumeravi et similium censum et familiam commigret, effugiet
nunquam. Atque illud est, quod secundo quasi loco de me ipso 30
commemorare ipsa rei adegit necessitas: Unde injuriå vestrå et
maleficio indignus appaream et reipsa omnibus (etiam improbis)
comprober2.
Cæterum me nunc missum, Delatores, faciam, et acceptæ å
vobis offensæ crudelissimæ oblitum vestri jam miserescat. Ma- 35
jore siquidem vestro cum malo quam meo hæc quæ tractamus
incæptastis. Me mea apud cordatos omnes tuebitur innocentia:
1 depræhendatis ed. ^ comprobet ed.