Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 170
Esa. 48. Ecce
excoquam te,
electum te fa-
dam in furno
afflictionis.
vid. Zachar.
13. V. 8. g.
34
Obitus
156 ORATIO
est. O quas noctes insomnes egisse, quos capitis et oculorum mor-
bos continuis pervigiliis contraxisse putanda est, nullis medico-
rum subsidiis adjuta? Vidisses hic duas quasi sacro Afflictionum
FURNO excoctas ac interim spiritum ægerrimum trahentes Dei
SALAMANDRAS: cum filia ita affecta parentem lethaliter 5
quidem, sed ultra triennium graviter decumbentem; parentem
dico, non suo tantum morbo miserum, sed filiæ chariss. animi
cruciatum probe intelligendo et animadvertendo afflictissimum.
Cæterum MIRABILIS DEUS IN OMNIBUS OPERIBUS
SUIS. Sic enim ipsum illud triennium et mortis prolixam Para-10
sceven abrumpam. Ipsa vero jam dicta Heliodora in pectore
muliebri animum de patris valetudine viriliter sollicitum gestans
cum aliquamdiu omnia hic frustra tentari experiretur, consan-
guineum Dn. Th. Sculonium ad exteros ablegavit; qui consultis
in Dania et Germania Medicis peritiss. de eorundem sententia 15
medicamenta quædam parata attulit, de cujus rei eventu mox
dicetur. Nam priorem temporis ratione occupat nova calamitas,
quæ peregrinante Dn. Sculonio domum Gudbrandinam invaserat:
Obiit namque diem suum illo absente magnæ vir integritatis,
THORCHILLUS GAMALIELIS f., Dn. Gudbrandi patruelis 20
ac ejusdem supra 30 Annos fideliss. æconomus ac rei familiaris
fulcrum singulare, quo tam afflicto rerum statu Domus illa mi-
nimé carere poterat. Ast obiit Deo ita jubente, in quo solo spes
successuum collocaretur. Auxit hæc res solitariæ Heliodoræ luc-
tum, etiam de dubio Dn. Sculonii reditu adhuc incertæ. 2s
Redit interea lugentis Materteræ spes et solamen, Dn. Scu-
lonius, cum medicamentorum, ut mox dicebamus, adparatu. Cæte-
rum ipso patiente nullam admittente medicinam re solius Dei
arbitrio commissa de sanitate recuperandå desperari cæptum est.
Quocirca etiam ad exitum institutæ Orationis me comparo, ut 30
quod superest: horam hujus vitæ Dn. Gudbrandi, Patris P. de-
sideratissimi, extremam cum exequiis et quæ his annexa videbun-
tur attingam.
Julius agebatur Anni 1627, quartum jam diuturni et gravis-
simi langvoris, quo R. noster Antistes detentus fuerat, inchoans, 35
cum lues epidemica multos passim abriperet. Qui mensis et mor-
bus epidemicus ad paralyseos (vel ut alii) apoplexias inveterata
symptomata accedens Rndo. Ecclesiæ et Patriæ patri, Gudbrando