Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 371
MEMBRUM III
357
nia, quæ nulla, si unum aut alterum excipias, in Chorographiå
nomine notatum. Esse enim Grimum nostræ linguæ vocem nati-
vam ipsa significatio (est namque proprium ex appellativo fac-
tum, ut quamplurima nostræ nationis) nobis solis, non Scotorum
s ulli (quod spondere ausim) cognita, arguet. Præterquam quod
illud Grimi nornen, nunc simplex, nunc compositum, viris pro-
prium, fæminis rarius, antiquissimis Norvegis, nostræ Gentis
originibus, familiare est et vetustissimum. Sit exemplo D. Pon-
tano memoratus Lib. I. pag. 281. in Halfdano II. Dan. Rege,
10 Norvegiæ famosissimus pugil, ab Halfdano dicto Dan. Rege
duello superatus. Et hoc longe superior Arngrimus, ex isto tractu
Norvegiæ magis Boreali aut hujus et Sueciæ confinio oriundus,
multis victoriis celebris, Frothonis m. Daniæ Regis gener, ut
Saxo, vel affinis, ut Pontan., duodecim filiorum ex Osurå Fro-
15 thonis filiå pater, Saxo. lib. 5. In quibus filiis Angantyrus reli-
quis XI. fratribus simul sumptis Roboris et Fortitudinis laude
par fuerit. Plura Grimorum nomina ævi posterioris pars 1. hujus
Specim. suppeditat. Vt Grimus Quælldulfi F., Sect. 18. Grimus
Halogiensis, Sect. 19. Item Grimus, cujus prædium Grims-gil,
20 Sectio. 29. et alii non pauci ibidem recensiti; sed longe piures
omissi. Vt appareat Norvegis gentile esse hoc nornen nec ullam
ex Scotiå mixtam coloniam importare; idque alias simplex, cujus
exempla dedimus, alias compositum, ut Arngrimus, Asgrimus,
Hallgrimus, Kolgrimus, Skallagrimus, Stengrimus, Thorgrimus,
25 Wedragrimus; et illa quæ in compositione Grim præponunt, ut
Grimkillus, Grimulfus etc., quin et fæminarum in nostrå linguå
extant et extiterunt nomina ejusmodi, ut Grima, Oddgrima,
Thorgrima, quæ propriorum nominum congeries cum suå Anti-
quitate potius evincit Scotos å Norvegis quam hos ab illis Grimi
30 appellationem accepisse; ut quorum linguå usque ad Wilhelmi
Nothi tempora Scotia etc. usa sit; et in qua Grimi nornen mutatå
jam linguå remanserit.
Quod ultimo loco de urinarum lotionibus ex Blefkennio (con-
vitiorum Hercule) attexitur (quanquam præstantiss. Pontanus
35 nequaquam probri causå illarum meminit), eas forte sc. cum
Iberis aut Hibernis (ut conjectat Dn. Doet.) coloniam nostram
augentibus vel miscentibus esse invectas, nihil sané horum coha-
170
Grimus
1 32. ed.