Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 279
ORIENTALIS
265
meroså, illi præter filiam unicam negatå, differunt. Occupavit ad
Orientem amnis Skaptaa usque Driiffanda, prædium Leidulff-
stad, ad montem Leidulffs-fell positum.
Sect. 57. Isulfus. Land-nama-tiid Nostrates vocitarunt spa-
5 tium 60. annorum, quo suis incolis inde ab anno 874. Islandiam
repleri contigit; å Land, i.e. terra, et verbo eg nem, i.e. accipio
vel occupo. Qua annorum periodo jam prope exactå hic Isulfus
in Islandiam devenit. Cumque habitandi locum promptum et com-
modum non inveniret, ad monomachiæ legem, de qua suprå,
io confugit dictumque modo Bilbaldum ad certamen singulare pro-
vocavit, ut ipsius prædio bonisque aliis Victor potiretur. Cæte-
rum Bilbaldo monomachiam recusante Isulfo voti facto com-
pote ejusdem prædium Bvvland Victori cessit, ut reliqua Bilbaldi
omnia. Nam victus et monomachiam recusans eådem consuetu-
15 dine stabilitå monomachiæ lege tenebatur. Et de Bilbaldo præ-
terea nihil, quod sciam, memoriæ proditum est; et incertum,
utrum is pietate (siquidem Christiani audiebant Irlandi) an væ-
cordiå certare recusaverit. Quidam ex nominis proprii etymo væ-
cordiam colligunt; Bil, prima scilicet syllabå, Bil enim nostrå
20 linguå separationem et divisionem notat; et bona vel possessiones
ipsius divisæ, divulsæ et separatæ atque alienatæ sunt å suo Do-
mino propter væcordiam, quam eruunt ex verbo Ad bila, i.e.
animo dejici vel viribus defici aut aliis rebus etiam; ac proinde
alteri cedere et resistendi animum abjicere. Sed mihi persuasum
25 erit Bilbaldum nostrum, utpote voluntatis Divinæ notitiå imbu-
tum, iniquæ monomachiæ legi cessisse. Sed valeat aprosdionuson
hoc. Filius fuit Isulfo Hranerus de Hrana-stad et Thorberga
filia, cujus neptim conjugem accepit Thorarinus de Høffda 01-
veri filius. Bilbalderus postquam Isulfo cedere coactus desedit
30 inter Holms-aa et Kuda-fliot.
Sect. 58. Raffnerus Haffnar-lykill. Cognomen est å portu 83
et clave; quod, cum insignis fuerit pirata, portum ubique commo-
dum inveniret et aperiret. Occupavit inter Holms-aa et Eyraraa,
prædium Dynskogar; unde concessit in Laagey; præsagiebat enim
35 incendium montanum priore occupato loco brevi secuturum; cui
eventus respondit. Laagey-Ingorum ex hoc sunt familiæ.
Sect. 59. Gnuperus, cognomine Mollda-gnupur. Patre na-
tus Rolfone in Mære Norvegiæ. Loci nornen ibidem Mollda-tun,