Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 370
356
PARTIS II
denianå. Et verbis adductis Gyraldus nec Thulen nec Islandiam
expressit, indefinite de insulis istis loquendo, quo magis dubia
fuerit Assumtio specifica. Nec hine scitur, quam antiquum illud
obsequium Norvegiæ præstitum statui debeat, quantum ad Is-
landiam, quam constat ante Ann. 1261. non fuisse Norvego tri-s
butariam; quod sæpius recurrit. Vid. Crymog. et quæ indidem
supra sunt repetita. Sed non dum Epilogi D. Pontani finis. Ad-
dit enim:
169 „ Nec diffitear longo ævo aut intermortuis subinde aut alias
„ labefactatis, ut fit, ex primis coloniis perpluribus suppositos 10
„ eos, non ex Norvegis modo, sed ex aliis vicinis insulisque, ut
Hiberniæ Britanniæque (nota illud ex verbis Bremensis Ponta-
num deducere, supra ad Thulen Bremens. memini monuique,
Peregrinitas „ quo minus id possit succedere, ibidem), et maximé (inquit
unfoputetur ” Præterea Pontanus), si quid peregrinitatis aut å Majoribus is
et quid arguere „ Gentis primogeniæ suisque Originibus Norvegis dissonum reti-
„ neant, inde profeetum; cujusmodi inter alia nomina propria
„ reperio et in his, ut alia taceam, Grimus occurrit, cujus fuisse
„ etiam appellationis Scotorum Regem ducentesimum memo-
riæ nobis Scotorum suggerunt. Resp. persuaderi illud circa mix- 20
tam apud nos coloniam de iis forsan poterat, qui Antiquitatis
memoriam ad nullam curam habuerunt; de Islandis non item,
qui posteritati primam et nunquam aut nusquam interruptam
coloniam per manus (quod dicitur) tradiderunt; monumentis
et literis, non antiquis vel antiquitatis seu Runicis (ut vocant),2s
quas secutum ævum fastidire potuisset et minus curare, sed vul-
gatis hodie et reliquæ Europæ usitatis (Græciam excipio, et si
quæ tales) et communibus. Qui Islandi, si ad coloniam suam tale
aliquid spectans (ut est illud de mixtis coloniis) huic Genti inter-
venisset vel accidisset, id nunquam fuissent omissuri. Ad pere- 30
grinitatem vero (quæ å Pont. affertur) importandam nil popu-
lis diversis aut mixtå opus fuit coloniå. Sola negociatorum com-
mercia (succedente præsertim tempore) et conversatio ad eam
rem sufficiebant, tum Nostratium in exteris peregrinatio, quibus
domi semper muliercularum ritu desidere grave fuit minusque 35
lubitum. Grimi vero aut Grimeri (indifferenter) nomenclatio-
nem non Scotorum commercia nobis pepererunt (quæ rara ad-
modum hic fuisse constat), multo minus ex iisdem mixta colo-