Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 77
CALUMNIÆ
63
Vos vestra apud eosdem prodet, si non perdet, contumacia. Ho-
nestæ et ingenuæ aures Calumniam vestram aversabuntur et de-
spicatui habebunt. Inter cognata saltem ingenia locum et laudem
forsan inveniet. Quod quum propter Hellebori parcum aut nul-
5 lum omnino usum non videatis, meum erit aliquales purgantes
pectora succos præparare et propinare: Tum Collyrium proba-
tum ad glaucomam oculis abstergendam communicare, si fors
aliquando resipiscatis et acerbå illa adversus me injuria quidnam
å vobis agatur, cernere demum possitis.
10 Ad proposita igitur exempla attendite et vel hoc saltem per-
pendite, quomodo sc. Spartanorum et Atheniensium et conse-
quenter fere totius Græciæ claritatem fæda obscuraverit ingrati-
tudo. Quomodo etiam ipsl Romani, non Urbis, sed Orbis Do-
mini, non magis potentia illustres quam ingratitudine exosi fue-
15 rint. Frustra, si ista negligatis, plura commemorem. Summa hæc
est: Ingratitudinem (nedum GRATIAM, ODIO, INVIDIA,
MALEDICTIS, CALUMNIA, et MALEFICIIS commuta-
tam) vitiorum omnium esse capacem. De qua illud Catulli jure
usurpent:
2° Eccquid scis quantum suscipiat sceleris?
Suscipit, o Gelli, quantum nec ultima Thetis
Nec genitor Ny(m)pharum abluat Oceanus.
Quærere autem denuo å vobis adlubet, mei Delatores: Utrum
Patriam nostram, obscuris sepultam umbris, æternum latuisse,
25 æterno contemtus, contumeliarum et convitiorum barathro de-
mersum iri præstet, an vero aliquando emersisse et vindicem sui
aliqualem tandem reperisse? Non dubito quin hoc posterius re-
liquis præter vos omnibus præstabilius habeatur, sed utrum vos
magis optetis aut eligatis, causa est cur dubitem. Nam si idem
30 vestrum ac aliorum hac in re foret judicium, vos vindicem nomi-
nis Islandici . .
(----absit jactantia dicto; et
----in magnis est voluisse satis)
falsis criminibus non adeo hostiliter et funesté incesseretis. Quo
35 sané nihil aliud insani æmuli et Delatores occæcati agitis, quam
ut me bonorum numero quantum in vobis est exterminato, patro-
cinium gentis et majorum vestrorum, å me sponte susceptum, ast
Syllog. prin-
cipalis
39
Æmuli mihi
adeb iniurii
sese indignum
quid committunt.
Ergo desisten-
dum. Reliqua
Prosyllogismos
habent
Ratio Antece-
dentis triplex
datur. Quia
me ita læso et
in Patriam
commun. et in
Amicitiam
peccanty et
denique saluti
propriæ minus
consulunt
I.
Æmuli in
Patriam ipsam
minus æqui
40