Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 142
128
APOTRIBE CALUMNIÆ
nare linguas quam mordacioris alterius linguæ metum. Ergo
silentio talia præterire officiet, modesta expostulatio parum pro-
flciet, amarulentior apologia proxima est. Vix etenim spero esse,
quod optes aut expectes accusaturos palam hos æmulos, cum
probé norint arundineo se inniti baculo, nec etiam ignoras Calum-
niæ hunc esse morem, ex latebris tela mittere venenata et tergum
proscindere. Haut igitur abs re fuerit, si illis, qui sic contra
Deum et Justitiam, contra Christianam conscientiam, contra fra-
ternam charitatem bono tuo nomini labem non verentur asper-
gere, RECIPE propines ex sale, aceto et sinapi, sed minuto oleo
misceas, vel si mavis, hine confecto cataplasmate eosdem exci-
pias, quod si ex aivautajjuj) illos aivarct'^eiv contingat, parum
interesse videtur. Apologiam, inquam, meditandam censeo con-
stanter et prudenti libertate, quod tua eruditio et eloquentia
optime præstabunt, quæque honori proprio tuendo meritissimé
impenduntur. Quod si hac ratione extineta flamma carbones
molesti esse pergant, susque deque feres; aderunt opinione citius
corruptis illis et inquietis ingeniis sua tempora, quando petulan-
tiæ pænas meritas dabunt, nisi seriå pænitentiå malum præve-
niant, quod illis Deus largiatur. Sed quid ego te, amantissime
Dn. Arngrime, sus Minervam, facienda doceam? faxit id, ob-
secro, summus ille et sanetissimus Consiliarius JEsus Christus,
qui omnes alterius famæ bonæ calumniosos invasores abomina-
tur et eliminat. Huic te, ut validissimo Patrono, adversus omnis
generis hostes et adversarios toto animo commendo. In Domino
3 vale, vir clarissime, Dn. Præceptor honorande, cujus memoriam
cum gratitudine apud me, tanquam non omnino degenerem disci-
pulum, æqualibus cum vita ituram passibus certo statues. Iterum
vale. io. Martii.
s
10
15
20
25
T. T. Magnus Olavius.
30