Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 171
ORATIO
I 57
Thorlacio, vitæ sanctiss., licet magna ex parte afflictæ, clausulam
beatissimam attulit: a. d. 20. ejusdem, fer. 6. Hebd. circ. 3.
pomerid., Anno ætat. 85., Episcopatus sui Hol. 56. Cum me ante
mensem luctus domesticus å conjugis dilectæ funere continuandus
s dejecisset, ad cujus tamen Rdi. Dn. Patris exequias ego cum aliis
evocatus adfui. Morienti jam nullus novus mortis (ut fit) cru-
ciatus supervenire animadversus est, sed Spiritum sanctificatum
svaviter indormientis instar Spirituum patri tradidit. Funeris
deductio adeoque totus Actus exequialis procurante R. Dn. Scu-
io lonio quam honorificentissimé absolutus est, quantum quidem
luctus et lacrimæ sinebant. Ubi tecta et parietes (quod ipsum
suæ SIONI olim Jeremias injunxerat) nostræ Sionis illacrymasse
dixisses, quid hominum catervam? Nec mirum. Cecidit enim,
cecidit, corona capitis nostri, etc. Mæstissimæ filiæ H., tum pa-
15 riter affecti nepotis, Dn. Scul., luctum (quanquam Viros juris-
consultus lugere neget) silendo quam dicendo vel conscribendo
facilius designavero. Non secus ac Agamemnonis, mactatå olim
Iphigenia, lachrymas et dolorem pictoris arte repræsentare quum
præstantissimus nequiret Timanthes, faciem Agamemnonis1 ob-
20 nubit, artis suæ inertiam vel impotentiam hac ratione fassus. Ita
et ego; verba me hic deficere Silendo ingenue fatebor. Reliquam
omnium rerum ut et hominum quorumvis mæstitudinem, squa-
lorem, rugitum etc. liceat mihi homiotelevtis (non rithmis Poe-
ticis) vernaculæ linguæ indicasse hoc pacto:
25 Heffde Mwrinn kun(n)ad ad mæla og t(r)ien ad tala,
Chorin ad kveina, kirckian hin ad veina,
Scholinn ad skynia, Stadurinn allur ad Stynia, scilicet
Pa mundi allt p(e)tta Hafa verid med mønnunum I sama2
Harma grat oc hiarta Sorg. Ista (velit modo quispiam) sic verti3
sopoterint: Murus (templo aliqua sui parte circundatus) si loqui
posset, ipsa ligna si sermonis usu pollerent, si Chorus dolentis
vocem edere et templum ipsum si illachrumari valeret, si schola
vel domus Gymnasii ratione uteretur, si denique ipsa urbicula
Holensis querulam dolentiam edere sciret, easdem omnia no-
35 biscum lacrymas funderent eundemque flebilem et funestum con-
centum ederent, etc.
Luctus
35
1 -memmonis ed. 2 suma ed. 3 vecti ed.