Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 277
ORIENTALIS
263
sæculi; et est facile observatu quod prædia, quæcunque ab Hoff
nomenclationem traxerunt, eadem Fanum sive Delubrum Dea-
stris consecratum et dedicatum habuisse adjunctum. Ex hoc
Hoffs-fellingorum familia.
5 Sect. 44. Thorstenus Skialge. Accepit å Rollaugo sæpius
dicto agrum Myrar, nempe å VVid-bord usque Heinabergs-aa.
Filius Vestarus, ex quo Myramannorum familia.
Sect. 45. Vlfo Hinn VVorske. Quod ex Norvegiæ provin-
ciå VVors advenisset; is å Rollaugo redemit agrum (latissimé
10 enim Rollaugus ille occupaverat) inde ab Heinabergs-aa usque
Borgar gierdis-mvvla. Heinaberg autem nornen traxit å cotibus,
quæ rupe quadam sui generis inde dissectæ promebantur. Præ-
dium Thorsteno Skala-fell.
Sect. 46. Eyvindi Eikekréks filius Thorderus. Sonat autem
is Eikekrokur uncum quernum vel querneum; in litore Breidaar-
sand naufragus factus Thorstenus abs Rollaugo habitandi locum
nactus est, å Iøkuls-aa usque Kviiaa, prædium Feil. Situm ad am-
nem Breidaa. Prosapia in Manuser.
Sect. 47. Asbernus, Heyangurs-Biarna, Baronem in Soghne1
20 Norvegiæ, patrem habens; solvit quidem ex Norvegiå, sed fato
præventus Islandiam non attigit. Verum conjunx ipsius eum re-
lictis tribus filiis occuparunt latum tractum, Ingtilffs høffda-
hverfe, prædium Sand-f elli, ex quorum fratrum Gudlaugo Sand-
fellingorum familia; ut et Knappfellingorum ex Thorgisello;
25 similiterque ex Ossuro, fratrum tertio, familiæ numerosæ de- gl
scenderunt.
Sect. 48. Helgo, dicti Asberni frater, occupavit Rauda-læk,
å quo prædio familia ex Helgone descendens denominata est.
Sect. 49. Horderus, Baronis Soghnensis, qui fuit Sect. 47.
30 filiorum tertius, occupavit post Barderum vallem Bardar-dal in
Islandiå boreali, unde factus est postea Islandiæ Orientalis in-
cola. Ex Hørderi 12. filiorum albo Thorgrimus filium reliquit
Geironem de Lundum2, cujus pronepos Thorkillus fundavit Cæno-
bium Thyckva-bæ, i.e. conferta habitatio.
3s Sect. 50. Eyvindus Karpe. Occupavit inter Almanna-fliot
et Geirs-aa, ab Occidente montis Medal-fells-gnup; prosapia in
Manuser, est satis prolixé exhibita.
1 Sognhc ed. 2Lundun ed.