Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 218
204
ISLANDIA
hic commemorare non est oportunum neque mei propositi. Ab
aliquo tali conjectore huic Thorsteno prædictum fuerat in fatis
esse, nt in terrå quadam Oceani Occidentalis nondum inventd
(cum scilicet hoc ederetur oraculum) ipsi moriendum foret, etc.
Thorstenus autem Lunanus (nostræ linguæ non håbet interpre- s
tem) cum filio Thorgisello in Islandiam, nondum plené et plane
habitatam, concedens obtinuit superiorem partern agri Thiors-
aar-hollt; prædium ejusdem Lvvndns-holltt1 est indigetatum. Hic
jam Lunanus tempus Islandiæ primum habitari ceptæ conferens
cum eo, quod de mortis fataliter destinato sibi loco acceperat, 10
pro certo habuit in Islandia sibi esse moriendum; unde et de
sepulturæ loco mature cogitavit; et eventu prædictioni respon-
dente juxta prædium domesticum ipso jubente patrem defunctum
filius Thorgisellus terræ mandavit, ingenti congesto tumulo. Iste
25 vero Thorgisellus socer fuit Vnimano, cujus prosap. vide in is
Manuser., in qua Magnus Skalholltensis Episcopus eminuit.
Sectio 67. Ratormerus et Solgerus FFr. Ex insulis Britan-
nicis oriundi occuparunt loca, ille inter Thiors-aa et Rang-aa:
VVætleiffs-hollt. Hic inter rivos Rauda-læk et Steins-læk: præ-
dium Solgeirstad. 20
Sectio 68. Askillus Knokan. Patrem habuit Dubtacum,
avum Dubnialum, proavum Kyriawalum Irlandiæ Regem, occu-
pavit inter rivum Steins-læk et fluvium Thiors-aa, prædium As-
kels-høfde.
Sectio 69. Thorkillus Thialffe. Occupavit inter Thiors-aa 25
et Rangaa, prædium Hoff, uxor Thorunna, Thordiisa filia. Ha-
buerunt jam aliquot sectiones loca occupata vel ab ipso Hængero
vel de ipsius voluntate ab aliis; quæ vero de insulanis istis Sect.
67. et 68. memorantur, neminem turbare debent, ut neque illi
Sect. 5. vel. 6. supra notati. Nihil enim Norvegorum coloniæ 30
homines tam pauci derogare poterint, minimé vero impediunt,
quo minus Norvegi primi insulam occupasse veré perhibeantur.
Quum isti tam rari alienigenæ quicquid locorum nacti sunt, id
antea Norvegi, ut Ingulfus, Skallagrimus, Hængerus et alii to-
tum sibi vindicarint. Neque illi Insulani quicquam nisi Norvego- 35
rum concessione et indulgentiå obtinuerint.
1 Dwnans- ed.