Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 362
348
PARTIS II
in. scribatur eo situ, parallelo et longit., cujusmodi Islandia habere
Argument. hocj;e depræhendatur, etiam supra responsum est. Videri nempe
situm Thules Ptolemaicæ magis esse versatilem, quam ut inde
conclusio Pontani necessario sequatur; id quod ipse non cælavit
Pontanus nec dissimulavit, dum pro situ Thules Ptolemaico in-
tercedit, ne stricté de illo agatur; ut supra. Hic vero ab eodem
tanquam certo certius explorato (ac velut jurato) utrobique
161 plane situ, parall. et longit. argumentatur. Sed (bonå ipsius cum
veniå) non apodicticé. Vide superius ad autoritatem Ptolemæi
annotata.
iv. „ Quartum Argumentum, his verbis constat. Quod non alia
Argument. „ talis (qUaljs Thule) quam Islandia illo (Oceano) tractu in-
sula inveniatur etc. Magnum sane argumentum et assertio; si
æque explorata et certa. Quod dum sine ratione affertur, eo ipso
modo sine labore repellitur, ubi mirum est D. Pontanum non
mentionem fecisse insularum in hoc Oceano inventarum, quas
navigatio Zenorum FFr. suppeditat, quas me idcirco recensere
Frisland. non pigebit. i. Primo quidem Frislandiam, quæ circa Ann. 1380.
Grisland. Zichinum Regem habuerit. 2. Grislandiam, insulam permagnam,
Estland, licet tum non habitatam. 3. Sed et tertiam Estlandiam, quæ inter
isiandic. 7. Norvegiam et Frislandiam sita sit. 4. Insulas septem quas eadem
Historia Islandiæ adscribat, nescio cui, certé nostræ non Islan-
Portlandia diæ; de quibus vide supra. 5. continentur hac Zenorum Historia
insulæ aliquot dictæ modo Frislandiæ vicinæ ac versus Meridiem
oppositæ, ditissimæ quidem illæ (ut håbet Historia) et maximé
vviniandia populosæ, Portlandiæ nomine venientes. 6. ut Sexto loco Win-
landiam A. Bremensis (de situ Daniæ, Norvegiæ et Islandiæ),
quæ ipsi insula est, non taceam; quum eam Antiquitates nostræ
quodammodo loquantur, vid. mentionem et discursum de Grøn-
Farergia landia superius. 7. Nec est Færørgia omittenda; quam sunt qui
Moria Thulen faciant. 8. Nec octavo Moria, insula in mari Britannico
Mycteris Sabellico memorata. 9. Nec Mycteris ejusdem autoris, 6. dierum
navigatione å Britannia. Vbi et hoc notetur, quud Thulen vocet
Sabellicus ultimam omnium insularum, quæ secundum Britan-
niam memorentur; quo idem dicit cum Plin.
Tandem et hoc addam, quod pag. 755. dicat Pontanus Histo-
riam FFr. Zenorum spectare Islandiam, eique insulas vicinas etc.
10. nominat Pontanus generaliter insulas vicinas Islandiæ. Ergo
5
10
15
20
25
30
35