Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 249
BOREALIS
235
stuffl) ; iis vero natus est Gamle sive Gamaliel. Huic Gamalieli
Otto, sive Oddur, ab officio vel genere vitæ Mukur, id est mo-
nachus, cænobii videlicet Thiingorensis, calendarii et Historiæ
studiosus. Reliquam Skamm-hendingi prosapiam vide in Ma-
5 nuscr.
Sect. 5. Biørno, cognomine Skinna-biørn, ab exuviis fera-
rum, quibus negotiando rem faciebat, non equidem pudendo cog-
nomento; cum etiam å mercaturå ejusdem nominis et cognominis
fere fuerit ipsius Comati filiorum unus, Biørn Køp-mann, de
10 cujus stemmate materno frustra inquiritur, si, ut fama fuit et ut
puto literis proditum est, pater 20 conjuges habuerat. Is tamen,
sive nothus sive ingenuus, id vitæ genus amplexus cognomento
occasionem dedit, å paternå hæreditate non exclusus est. Quæ res
fratrem sceleratum Ericum Blodox cæde innocentium Norveg.
is regem, patris ea parte similem, ad nefarium occiso hoc Biørnone
parricidium impulit. Occupavit autem Skinna-Biørn sinum Mid-
fiørd cum valliculå Liinakra-dal.
Sect. 6. Skeggo. Cognom. Mid-fiardar-Skegge. A sinu
proxime superiori Ruta-fiord vicino, ubi facile princeps evasit,
20 tracto cognomine, Skinna Biørnone genitus. Habuit prædium
Reykense, cui synchronus et vicinus eximius et magni vir nomi-
nis, Thorderus sive Theodorus, cognomine Hræda, quasi timor
vel terror, eo quod hunc fortibus ausis aliis incuteret. Porro
Skeggo jam dictus et paulo prolixius dicendus, si quæ patri å
25 vilis illius mercaturæ exercitio orta est obscuritas, sui nominis
fama illustravit.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Æacidæ similis Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Ther sit æ similem producat A chilies.
30 Multum ille (Skeggo) et terris fuerat jactatus et alto; et sic
nautico vitæ generi addictus primum fortitudinis et animositatis
varia exempla edidit (hann var G ar pur mikill est in Manuser.)
utrumque mare pervagatus; ut in Balthico2 moram traxit, Rol-
ffoni Kraka Daniæ etc. Regi terra congestum monumentum ape-
35 ruit et intravit; indidemque ensem Regium cum securi eximia,
5+
1 -ståff ed. 2 Batthico ed.