Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 87
CALUMNIÆ
73
scriptores, in Invidiam summe invectos: ut Basilium: Proprium
Diaboli malum est invidia, quæ nec enunciari potest, nec medi-
cinam recipit. Heus, invide, quid gemis? Tuum malum? an
alienum bonum? Item Prosper: Quis ei potest subvenire, qui se 5*
s sibi exhibet invidendo carnificem? Sic Nazianzen., Cyprian. etc.
Itemque ex profanis Euripides (quanquam bene consulendo, quis
profanus?) : Invidia pessimum quid est, håbet tamen aliquod
boni in se (sc. aliorum respectu), nam invidentium oculos et cor
consumit. Sic alii, etc.
io Jam vero maternas laudes filia Calumnia excipiat, cui de
Doctorum sententia triplex homicidium assignamus. Etenim In calumnia
seipsos (ut invidi), deinde auscultantes et calumniæ credulos,
tum eos, quibus fit calumnia, pessundare censendi sunt calumnia-
tores. Cujus propositi veritatem lubet ex utriusque divini magistri
is (Siracidæ et Salomonis) Ethica Christiana deducere: ut å ca-
lumniæ perditissimo vitio quilibet ac etiam æmuli tanto in poste-
rum magis tantoque virilius et constantius abhorreant. Hæc
autem si exemplis nonnullis interpolentur, Lectoris Palato opta-
mus non fore ingratum vel insipidum.
20 Ac de prima quidem homicidii istiusmodi specie ita Siracides: CaP 5-
Hominem sæpe sua lingua evertit, etc. Obtrectantes tandem
pudefiunt, etc. Turpissima quidem res est esse furem; at longe
fædius esse obtrectatorem, etc. Mendacium (citra quod nun- 20.
quam est calumnia) in homine turpissima res est, vulgata apud
25 indomitos et rudes. Nec fur quidem tam sceleratus est quam
homo, qui se ad mendacia assuefecit, sed tamen ad corvos rele-
gatur uterque. Rursus: Qui clanculum pungit (sc. alios) hic sau- Uemca.28.
ciat seipsum.
Tum Salomon. Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum de- Cap.6. Proverb.
30 testatur anima ejus. 1. Oculos sublimes. 2. Linguam mendacem.
3- Manus effundentes sanguinem innoxium. 4. Cor machinans 53
cogitationes pessimas. 5. Pedes veloces, currentes in malum.
6. Proferentem mendacia: testem fallacem. 7. Et eum qui semi-
nat discordias, etc.
35 Idem: Qui perversi est cordis, non inveniet bonum; qui per- Pr“-verb. 17.
vertit linguam, incidet in malum. Et adhuc: De fructu oris viri
replebitur venter ejus, et proventus labiorum ipsius saturabunt Uid.18.
eum. Mors et vita sunt in potestate linguæ, qui diligunt eam,