Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 356
342
PARTIS II
taar nes, facto naufragio cum nautis aliquot salvus evasit et
Comitiis insulæ Anno 1126. interfult; ut supra. A quo dorsa
maris, in quæ impegerat, Biscops Bode etiam hodie appellantur;
et palus in eodem stagnans litore Liikatiørn, quasi funerum vel
funesta palus, vocatur; qua palude submersorum cadavera in
litus undarum alluvione projecta abluebantur. Ibidem quoque re-
perti sunt subinde dentes balenarum preciosi vel potiores, nau-
fragio submersi, maris æstu in siccum rejecti, ac literis Runicis
indelebili glutine rubescentis coloris inscripti, ut nautarum qui-
libet suos peractå aliquando navigatione recognosceret. Intelli-
guntur enim navis alvo tanquam pro saburrå confusim et absque
alia asservatione injecti fuisse. Non dissimilis autem glutinis me-
minit P. Vndalensis in descriptione Norvegiæ, pag. 57., quod
ibidem videre est. Hæc Arnhaldum commemorans ad rei certitu-
dinem attexui. Ille autem vir non fuerat vulgaris quispiam rerum
et temporum observator (quo minus Rerum Grønlandicarum
notitiå imbuere potuerit Islandos, si res postulasset), qui post
28. Annorum Episcopatum Grønlandensem promotus est ad ca-
thedram Hammerensem in Norvegiå bene provectæ ætatis, Anno
Christi 1152.
Ab Arnhaldo proximum ex Grønlandiæ Episcopis Ionam se-
cundum commemoro, Anno 1189. et iterum 1203. in Islandiå
agentem, ut et Olaum, in Islandiå biennium exigentem, nempe
Anno 1262. et sequentib. Postremo Andream circ. An. 1461.
Grønlandiæ Episcopatum et Schalhollt. Vice-episcopatum simul
156 gerentem, et controversiis eo spectantibus in Islandiå præsentem
occupatum, ut supra.
Hæc ita carptim ex veterum documentis de Grønlandiå in-
ventå, habitatå, converså, deditå; quæ quam parum ad Ansga-
rianam æram, in tabellis jam sæpius dictis expressam, nempe
Annum 834. etc., faciant, me silente res ipsa loquitur, ita ut alia
jam Grønlandia, sicut etiam Islandia alia, Ansgario quærenda
sit. Quantum hæc Grønlandia distet et differat å FFr. Zenorum
Entgrønlandiå, hic multis ex eorundem Historiå, operi D. Pon-
tani conjunctå (ad quam Lectorem ejus cupidum remitto), repe-
tivisse operæ precium non est. Illam namque quicunque inspi-
cient, non tantum æra lupinis distare aut candida nigris, ipsi pro-
spicient; vel propter hortos illos (Adonios dixeris) etiam in
5
10
15
20
25
30
35