Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 232
2 I 8
ISLANDIA
Oleifus candidus (hinn hvilte) ex conjuge suå istå Audunå, Che-
tilli Simi sæpius nominati filiå, suscepit1 filium Thorstenum Ruf-
fum; qui deinde uxorem sumpsit Thorridam, Eyvindo Ostmanno
natam, Helgonis macilenti sororem; quorum prosapia in Ma-
38 nuscr. prolixa est, nec Islandos magnopere spectat. Ista Auduna
marito supervixerat et jam vidua Patrem Hebridum præfectu-
ram suscipientem voluntate Comati ex Norvegiå secuta fuerat
cum filio Thorsteno. Parente autem ut filio vivorum numero
sublatis vidua solitaria å Scotorum insidiis sibi metuens in Islan-
diam navigationem direxit, adducendo secum præter servitia 20
viros liberos sui sanguinis; appulitque in sinu Islandiæ Occiden-
talis Hvams-fiørd ad isthmum Kambs-nes, quem sic å pectine,
capillis ornandis invento, indigetavit; quod videlicet pectinem in
Kambs-nes incuriå reliquerit. Prædium Hvammur ad hunc sinum
non magno intervallo jubente Dominå å Comitibus illico consti-
tuitur, totamque viciniam sibi vendicatam, inde å Dogurdar-aa
ad amnem nuper dictum, Skraumhlaups-aa, suis ad habitandum
1 Auduna, tanti Sodalitii hera, distribuit atque descripsit. Chetillo
quidem ab amne Døgurdar-aa2 usque Hørdu dals-aa3, prædium
2 Cheti(l)stad. Hørdero vallem Hørdudal; prædium Hørdubol.
3 Wifillo VVifils-dal, ex quo tres Episcopi Islandiæ postea descen-
4.5 derunt. Hundoni attribuit Hunda-dal. Søckulfo Sockulffs-dal.
6 Erpero Søda-fells-lønd sunt assignata; unde familia Erplingorum
prognata est, quam ut et reliquorum Manuser, suppeditat.
Sect. 51. Thorbernus cum genero Høskulldo. Prædium illi
VVatn, i.e. stagnum, valle svtumHauka-dal, cujus filia Hallfrida
conjunx extitit Høskulldo Dalakollero, celebri et primario in
totå illå viciniå viro. Ii occuparunt inde ab Høkadals-aa usque ad
Lax-aa, amnem videlicet per vallem Laxdr-dal in mare delatum.
Horum filius Thorleicus, Nepos Bollerus, Gutrunæ Osvifs4 filiæ
viduæ factus maritus.
Sect. 52. Ruterus Herjulfi F. Dala Kolleri frater uterinus,
ac Audunæ prædivitis pronepos, sicque nobiliss. Norvegorum
stemmate satus, prædium obtinuit Rutstad et Kambs-nes. Infinitæ
hic occurrunt genealogiæ, quibus pertexendis nec otium impen-
dere nec Lectoris patientiå abuti libet.
^ succepit ed. “ Dogurdax- ed. & dale- ed. 4 Osvisps ed.
5
10
15
20
25
30
35