Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 204
190
ISLANDIA
{Hin Spake) cognomentum merito; prædium Saurbær; pariter
atque Oddgeiro fundus Leir-aa obtigit; sed cum procedente tem-
pore armentis pascua non sufficerent, fratres isti locum muta-
bant versus orientem seu in orientalem Islandiam, minus anguste
adhuc habitatam, larem transferentes; ubi hodie Rønamanna
Reppur vocatur, ubi prædia, Hrodgeirus quidem nomine, Odd-
Rønguerdinga geirus Oddgeirus-Håla erexerunt.
"sectVy6 Sectio i 8. Skallagrimus Quælldulfi F. Propria fuerunt his
nomina Vlfus (vel Vlfo) et Grimus, sed certå occasione cogno-
mine proprium ingrediente sic compositå et prolongata. Quælld-
ulfus (vel Quolldulfur) å tempore vespertino; Kvølld, vespera;
sub quam hic homo Naturæ quodam vitio animum mutare sole-
bat; unde natum proverbium de pueris sæpius sub vesperam et
noctem quavis re offensis ac ejulatui obnoxiis: Komenn er d
barned Kvølldulffur. Danicé: Quælldiilff er faren paa barned,
etc. Filio autem Skallagrimo1 calvitium fecit cognomen. Natus
12 est vero Quælldulfus patre Bialbone et Berå sive Hallberå ma-
tre, filiå Vlfonis, domini de Raffnistu, cognomine Oarga, quasi
animosus et audax et confidentiå Leoninå. Leonem enim ex om-
nibus feris appellamus Dyred Oarga, quod metuere nesciat. Vide
Crymog. lib. 2. geneal.2 3. Fuerunt Quelldulfo filii, Majorum ut
sanguine ita virtute præstantissimi, Thorulfus et Skallagrimus.
Et Thorulfus, filiorum natu major, postulante Comato aulæ Re-
giæ adscriptus, quamvis apud Regem (ficté an veré) in magno
esset precio, ut cui talem aulicum tam generis claritas quam vir-
tutum suavitas merito commendassent, tamen ab eodem Rege
Calumniatorum fraude (ut interpretantur quidam) seducto in-
sons et, ut dixi, præclaré meritus per insidias nocturno incendio
cum 100 viris domesticis neci datur; Rege, inquam, cum 300
armatis superveniente, quem actum Regio nomini cum aliis alias
memoratis maculam indelebilem afferentem Crymogæa laté per-
sequitur. Post hane indignissimam tanti viri cædem pater orbitatis
et hine orti doloris impatiens, adhæc suorum et filiorum ditio-
num omniumque bonorum confiscationem prævidens, sive illi Co-
mati sicarios domi resides expectarent, sive exules complurium
exemplo abirent, exilium moræ et amplissimarum possessionum,
5
10
15
20
25
30
35
1 -grinno ed. 2 general, ed.