Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 55
CALUMNIÆ
41
Illa igitur hostium injuria (sive malefic(i}um), quæ nunc di-
cendi materia obtigit, funesta est funestorum ingeniorum CA-
LUMNIA, qua me erga venerandum senem, Dn. Gudbrandum
Thorlacium, Islandiæ Borealis Superintendentem, reverendum
s Dominum et fautorem meum summo ubique amore et observan-
tia colendum, cum alias mala fide usum, tum præcipué Anno
1618. et paulo superioribus Dign(it)ati ipsius et muneri Eccle-
siastico (quo fungitur) dolo malo insidiatum esse hostes quidam
é popularibus meis clandestini, coram et ingenué vel aperté accu-
10 såre veriti, occulté criminantur: Illudque hoc fine attentasse, ut
Dn. Gudbrando statione illa Ecclesiastica submoto ego succe-
derem: Adque id quidem ipsum tum per literas in Dania superio-
ribus Annis quæsivisse, tum vero prædicto Anno 1618. cum
D Dn. Commissariis Regiis, ad componendas causas forenses et
15 Ecclesiasticas in Islandiam legatis, egisse.
Maleficium et mendacium ejusmodi Calumniam appello, non
tam stricté, ut fit interdum å jureconsultis, voce accepta, sed
usitato loquentium et scribentium more: Quo definitur Calumnia
occulta læsio imminutioque alterius in sermone aut scripto, frau-
20 de mixta et mendacio. Vel ut eam clariss. David Chytr. alicubi
fusius describit: Calumnia est, qua de absentibus falsa crimina
et suspiciones clanculum seruntur, et recté vel certé excusabiliter
facta et dicta malitiose depravantur, et hoc artificio alienatis et
disjunctis hominum animis alicujus FAMÆ, vitæ et bonis insidiæ
25 struuntur.
Istud porro tantum scelus hic mihi ab æmulis objectum judi-
cent boni et cordati, an in hominem (aliquå saltem virtute tinc-
tum) paganum (nedum Christianum) cadere possit? nisi quis
Absolonis Regno patrem ejicientis vel Iscariotæ Dominum suum
30 prodentis (paganis hac parte deteriorum) agendas sibi partes
et vicem obeundam sumpserit.
Hem! funestam et crudelem injuriam, Calumniam virulen-
tam, vipeream progeniem, cujus ortum et progenitores, si quis
exactius requirat, deprehendet Nocte (Mendaces namque ut
3s fures sunt lucifugæ) ac Erebo velut majoribus Livore et Invidia
ceu parentibus natam? vitiis ædepol spiritibus tenebrarum fami-
liarissimis. Ingenia porro malevolorum hisce oportuna suscepto-
rum, quos patrinos alii vocant, munere defuncta fætui calumnioso
I. Membrum
Orationis:
Narratione hoc
est injuria
definitione et
inde confutatione
absolvendum
Quid calumnia?
I. Lipsius.
In 28. cap.
Siracidæ.
9
I. Confutationis
Argument um, ab
indignitate ob-
jecti sceleris:
•vnde Calumnia
atrocitas brevi
digressiuncula
ostenditur
Calumnia hujus
ortus et progeni-
tores. Vid. Cic.
de Nat. Deor.