Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 363
MEMBRUM III
349
jam dubium nullum est alias quam Islandiam hoc tractu inve-
niri insulas, sed an tales, qualis Pontano? ipsa Thule aut (quæ
ipsi eadem est) Islandia, incompertum. Harum vero omnium
situm prius disquirendum merito existimamus Dn. Doctori, quam
s irrefragabile sit non aliam ab Islandia dari aut inveniri in hoc
Oceano insulam talem (qualis ipsi est Thule), quæ ipsius est sat
animosa, si sat ponderosa assertio. Nec vero propterea quod
Ptolemæus insulas hujus Oceani tacuerit, nullæ sunt. Videatur 162
ultimo loco Crymogæa, de Terra incognitå juxta Islandiam con- Terra
10 specta Ann. 1285. mcogmta
r J # # # # visa
Hic jam meminisse oportunum erit conjecturæ circa Frislan-
diam, quam Crymogææ intexueram olim, scriptorum monimentis
non satis instructus; quam conjecturam postquam Zenorum Hi-
storia innotuit retracto atque ex Crymogæa sublatam cupio;
is quanquam conjectura illa non simpliciter, sed limitaté posita sit;
indidem tamen expunctam volo. Nec enim ad veriora aut veri
saltem magis similia animum pertinacem unquam afferre volui.
Ad D. Pontanum redeo; qui in mea, circa Thulen et Islan-
diam, destruendå sententiå sic pergit, dicto loco:
20 „ Ast, inquit, obstat (sc. Arngrimo) quod ad Ann. 874. in-
„ culta jacuerit Islandia, et eo tum demum temporis tractu no-
„ minis illud acceperit insula etc. Hoc si aliter se habere ac certis
„ ostendero documentis multis ante id tempus lustris non dico
„ inditum id nominis, at celebratam fuisse eo nomine Islandiam,
25 „ nonne quod cupimus confectum dabimus; jacebitque plane sub-
„ rutum, quo hæc innixa sunt, Fundamentum. Et ne longe abea-
„ mus; ecce Ansgarius, cujus in Historiå superius memini, qui-
„ que floruit circa Ann. Christi 824. et quod excurrit, ab Impera-
„ tore Ludovico Caroli Magni F. ad Archiepiscopatum Hambur-
30 „ gensem evectus, Septentrionis populos (in quibus Islandi et
„ Grønlandi notantur in diplom.) suæ curæ acceperit etc. Ad
hane ostentandam curam adhibentur principum illa diplomata, de
quibus 11. membro hujus partis est actum; et non nimium con-
tentiosis, ut spero, satisfactum. Hic interim ille est aries, hæc
35 catapulta meo subruendo Fundamento destinata; quorum tamen
impetum spero superioribus propugnaculis et oppositis munitio-
nibus infringi et retusum iri. Nihilominus magnum fragorem et
„ velut tonitru quoddam hæc verba edunt (jacebit plane subru-