Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 338
324
PARTIS II
vitæ proposito discrimine morem in illå re gereret invitus ad eam
rem, ut qui armis et militiæ operam nunquam assuevisset, pro-
tractus sit. Sed Divinis auspiciis fuisse istam militiam ingressum
successus et eventus docuerunt; quod supra fuit ex Hwitfeldio.
vi. Prælia R. Suerri adversus Magnum Erlingi F., Regis titulum
138 incompetenti Episcoporum indultu usurpantem, quam vafre
Neuburgensis commemoret, nisi ex Chronici Norvegici collatione
vix cuiquam fit verisimile; quam idcirco missam facio, quod pro-
lixior sit. vil. Quod sacrum ordinem Suerus abjuraverit etc., cum
eundem nunquam suscepisset. Sin minus, cur præbendam, seu
locum manentem, Autor hujus figmenti subticuit? cur Ecclesiam
ab eo administratam non designavit?
Atque hæc sané de Suero et novercali ejus (mirabile dictu
de viris) Historico Neubrigense aliena hoc loco videri poterint,
nisi exemplo et argumento forent, quam inique monumenta et
Annales domestici quibusdam Extraneorum Relationibus nullo
judicio minoreque cum cura Veritatis hine inde compilatis post-
ponantur, quasi aliorum et alienorum æstimio et non propriorum
doeumentorum testimonio Nos nostraque judicandi simus; quod
postquam olfeci1 semper indignum et insolens visum est. Nec
consultiss. D. Wormio fere aliter, cum alicubi sic conqueritur:
Det er høyligen adt beklage, adt der endnu findis Mange, som
icke vville Noget giffue mad2 om disse Nordiske lande, vvnd
tagen det kand beviises medt Nogen aff de Gr ædske eller Rom-
merske Historicis, ligesom de beedre3 haffue wist, hvad her-
hiemme skeede, end Indbyggerne selff. Der dog Ingen aff den-
nom haffuer vvered i disse lande, intedt heller aff disse Rigers
thillstand kunde wide, andet end hvad de VVngeferi aff andre
vores Modstandere5 hørde, enten det vvar sandt eller icke. Ia,
vnnder tiiden vare selff vvores fiender6 och Modstandere, Om
hiulke de icke gierne skreff megedt gott etc. Ita Dn. D. Wor-
mius satis ostendit, quam sit ab illorum mente et ingenio alienus,
qui exotica domesticis in foro Historico citius præferunt (in
causa aliena, ad propria quamvis vix satis circumspecti), quam
omnia prius verbis quam armis, ubi judicium sibi sumunt, experti
fuerint.
5
10
15
20
25
30
35
1 Olferi ed. 2 maet ed. 3 bredre ed. 4 V Ve- ed. 5 Nod- ed. 6 frender ed.