Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 166
152
ORATIO
Procul abeste Evcliones; in latebras vos proripite Mammoni-
stæ, Uvidii, Fusidii. Vos quoque Nabalistæ nihil cum nostro
Gudbrando commune vobis putate. Quin potius sortem Uvidia-
nam, si non deteriorem, præstolemini, de qua Horat. quod NB:
28 Uvid(i)us quidam (non longa est fabula) dives
Ut metiretur nummos, ita s or didus, ut se
Non unquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Opes quidem Dominus Gudbrandus pro hujus terræ modulo
satis amplas tandem possidet; sed possedit, ab ijsdem possessus
(non) est. Divitias, inquam, habuit Gudbrandus; non Gudbran-
dum divitiæ. Sic quidem, ut Jobi verba si denuo repetivisset, sine
absurditate fuisset Dicentis:
Si putavi aurum robur meum et Obrizo dixi fiducia mea.
Si lætatus sum super divitiis meis, et quia plurima reperit manus
mea, etc.
Nec osculatus est manum suam (noster Antistes) ore suo,
ut rursus Jobi phrasis est, sed assidue illud Ap. meditatus est:
omnia habentes, nihil tamen possidentes. Iterum etiam cum B.
nihilominus professus merito fuisset: Non foris mansit peregri-
nus, sed ostium meum viatori patuit.
Omnibus itaque largioribus deputatis beneficentiæ præmiis
Dn. Gudbrandus perpetuum gaudebit. Fæneratur namque Do-
mino, qui miseretur pauperis. Quod non tam stricte de pauperri-
mis accipiendum, quin etiam quibusvis beneficentia egentibus pro
loco et tempore accipi possit.
Quæ hactenus dicta sunt ad aliquale meritissimi viri Dn.
Gudbr. Th. encomium spectantia absit, ut relictorum amicorum
aut hæredum auribus dåre velim. Neque enim hic aut alibi Assen-
29 tator aut emtitia laudum Gudbrandi tuba existo, ut qui animum
aut linguam aut calamum nunquam venalia habuerim, sed Gna-
thonica prostibula cane pejus et angue semper oderim.
Quod si adhuc Dn. Gudbrandi encomium quis invitus audiat,
ideoque de mea fide aliquid sinistri suspicetur, ex abundantia
s
10
IS
20
25
30
35