Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 159
ORATIO
H5
los etiam sphericos et astrolog, ipsius1 manu annotatos vidi et
inspexi: ut Purbacchii, Reinhold. etc. Quin etiam Globi terrestris
fabricam me conscio et præsente aliquando adornabat, ubi Islan-
diæ situm Cosmogr., quem in hydrographorum mappis erroneum
5 animadverterat, emendatiorem2 daret. Quam tamen intentionem
morbi et molestiæ abruperunt. Appiani et Orontii circa hane ma-
teriam opera familiaria sibi habuit. Nec hoc silebo, quod mihi et
doctiss. Viro, Domino Gudmundo Einario, eum nos unå domi
suæ Rnd.3 Dn. Pater convictores haberet, operam suam ad inda-
10 gationem doctrinæ Sphericæ obtulerit. Nec animi solum tali habi-
tudine, sed huic velut conspirante manus dexteritate incompara-
bilis4 ille vir pollebat. Manu promptum militem laudibus evehunt
et merito omnes magnifaciunt. Gudbrandum vero Th. inter fa-
bros nunquam versatum quævis tamen Opera fabrilia saltem visa,
is manum si admovisset, imitari, et plurima non visa excogitare et
efficere potuisse, quis non miretur? et laudet? in quibus omnibus
et similibus exercendis non quidem ipse distinebatur5, sed mini-
stros exereuit et promovit. Plurimum sane illa res, ingenii, in-
quam, et manus tanta dexteritas, ad calcographiæ hic exercendæ
20 promotionem contulit: in qua ipse hic noster antistes adxoStSaxxoc
famulos et operas assiduå inculcatione mediocres artifices effe-
cit. Et jam de animi dotibus aliquid dixi. Nam pietas (eum aliis
virtutibus maximis) in reliquå narratione Carbunculi more inter-
lucebit.
25 De Corpore, quod optimam staturam nactus6 est, corporisque
viribus et valetudine constet illå multum diuque optima usum ad
Ann. æt. 43., ex quo tempore paulatim nutare cæpit, ut infra
dicemus. Bona quoque fortunæ silentium suo loco non merebun-
tur, etc. Nam nunc tempestivum est de Conjugio et affinitatibus
30 aliqua afferre. Tum quia sic annorum series admonet, tum quia
non ultimum sibi loeum hæc vitæ pars vendicat.
An. namque 1572. æt. 30. noster hic Episcopus de columnå
domus illå aur ed, quæ basin habeat ar genteam (nam quis mihi
Syracidæ verbis interdicat?), mature cogitans nactusque est in
35 matrimonium Virginem honestissimam Heliodoram, Viri solis
instar virtutum splendore coruscantem et etiam claris ortam na-
19
vi.
Conjugium
honestiss., pro-
sapia, affinitar
tes
1 ipsias cd. 2 -tionem ed. 3 Rud. ed. 4 incompora- ed. 5 des- ed. 6 nactum ed.
IO BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI