Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 116
102
APOTRIBE
nostram llnguam, quæ å vestro Idiomate non ablt ita longe, ferre
mellus posse, ut ad verbum interpretatio fiat, quod in latino ita
esse nequit. Sed tuo judicio solertiæ et fidei id tribuimus, ut
perinde habeamus, quomodocunque vertantur. Id modo age, ut
tum de Danicis rebus, tum de Norvagicis, Sueticis et inprimis 5
de vestris certa et luculenta documenta habeamus. Omnes nostros
spes håbet in veteri historiå nusquam certiora et veriora quam
apud vos extare, propter ea quæ Saxo de vestris scripsit. Et
supersunt tum apud alios tum apud me libri M. S. in membrana
vestræ linguæ, qui fidem ei rei faciunt. De gentibus Septentrio-10
nalibus earumque ortu præcipuo, mihi semper aqua hæsit. In-
venio in Scythis, Neuros, Gelones, Budinos, Melanchlænos multa
habuisse communia in moribus cum Norvagis et vicinis Insulari-
bus. Invenio etiam o5écac apud Strabonem et Vitas latiné, quo
nomine Juti nostri Anglicis Scriptoribus appellantur. Hine ego 15
de nostris reliquam conjecturam facio, quam tamen non evulgo,
antequam å te et aliis doctis viris firmetur. In Geographicis etiam
multa desidero et de gentium migrationibus, quæ omnia ignoran-
tiæ crassa caligine involuta. A te aliquam lucem expecto, quæ
hane discutiat. Et quæ fortassis videntur maxime fabulosa, hue 20
aliquid conferre possunt, ut ipsi eruamus, quod verum est. Itaque
quicquid de his penes te est feras tecum ad nos, ut ne Jota qui-
dem tibi reserves, nisi autographa. De Baronibus vestris, quæ
habes, et eorum regumque apophthegmatis neque nobis pro tuo
candore et sinceritate invideas. Nec particulares historias sub- 25
trahas, quæ sæpe aliquid peculiare præ reliquis habent. Sed vel-
lem magnopere te hic præsto adesse et omnia repræsentare, tua
inprimis, sed et mea de causa; mihi enim volupe fuerit tecum de
rebus his conferre, qui mihi videris antiquitates gentium Septen-
trionalium ita indagasse, ut majori studio nemo. Et possem å 30
te rectissimé discere, an alicui rei sint libri M. S. quos apud me
servo. Nec vero id abs re tua fuerit, ut autumo, qui studia tua
hæc exhibendo probare proceribus poteris, ad quæ accedet mea
diligentissima commendatio, si qua illa tibi prodesse valet. Si
igitur tibi consultum vis, hue adnaviges. Arnoldus quidem Huit- 35
feldius modo non in Dania, sed in Norvegiam abiit, ad audien-
dum querelas piebis et dijudicandum causas; rediturus haud du-
bié ante tuum adventum. Is omnia potest apud Dominum Valken-