Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 176
162
ORATIO
speretis. Nec vos propterea in statione vestra satis ardua defati-
gemini, sed vel Gudbrandi nostri desideratissimi exemplo per-
durate, neque Ecclesiæ, quantum in precum, exhortationum, Zeli-
que divini subsidio positum est, desitis. Ad eas vero sacras excu-
bias viros é plebe primores vobis quoque conciliate, ita ne interim
seculi proterviæ palpus fiat. Vosque hane apostrophen paræneti-
cam, quam malorum commeritorum et præsentium communis ex-
torsit metus, æqui bonique facite. Res (quod scimus) seria agitur
et serio; et
Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
Cæterum jam in luctu funebri animique quodam velut squa-
lore nostra diutulé versatur Oratio; vulneraque vix primum
coalescentia contra votum reerudeseunt: ad quæ delinienda pa-
stilli vel malagmata aliqua ex Dei nostri Pharmacopæo petenda
erunt. Unde vero incipiam? aut qua insistam via? vel, quia
summa omnium in cælesti aromatopolio suppetit copia, quid po-
tiss. eligam. Omnia sané mihi obvia ipsis quoque moestitia affeetis
patent; et orationis institutæ modus non multa nedum omnia
admittit. Saltem igitur in hoc lamentabili rerum animorumque
Statu Viri aliquando in universo Dei nosocomio afflictissimi ad
malum radices altius agens leniendum
Ambro sios succos et odoriferam panaceam
adhibere non erit inconsultum, obiter quidem, sed ut spero, non
42 inefficaciter. JOBUS is est, 6 amici, famosissimus ille Cruciger
et athletarum in Dei exercituum exercitu exercitatissimus (quæ
paronomasia, licet duriuscula, nemini dura sit) in terra HUS,
sive rerum potitus sive alioqui præcipuus incola. Ab Hus, Nacoris
fratris Abrahami filio1 primogenito, uti quidam2 existimant,
oriundus; ut vel hine appareat (eum passim aliunde) non ple-
bejos ubique et abjectos cælestis Imperatoris stipendiis militare.
Quid igitur omnium est, quod JOBUS ille, non suo tantum in-
terno et externo flagello, sed X. liberorum præcipiti interitu,
præter omnium externorum bonorum jacturam, miserrimus ex
universa Spiritus S. medicina arripuit! Dominus, inquit, dedit!
Dominus abstulit (et quanquam aliquæ versiones omiserunt, ta-
men LXX et vulgata habent: Sicut Domino placuit, ita factum
j
10
15
20
25
30
35
1 fiilo ed. 2 quidem ed.