Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 263
BOREALIS
249
dictam vallem, Hørgaar-dal, utrinque å Myrk-aa et Drøngum ad
tesqua usque Hiallta-dals-heide1. Filius Arnulfus, cui conjunx
fato venit Ingvollda, cognomine Allra-Syster, ratione cognomenti
ignota; sonat autem omnium sororem. Horum filii Thorderus et
5 Thorvaldus de Christ-nese. Item Stengrimus de Kroppe; notat
prædii appellatio corpus vel potius cadaver. Ille Sliitanderus
Skalmoni consanguineo suo partern agri occupati concessit; cui 67
filius erat Thoralfus Hinn Sterke (robustus) de Myrkaa.
Sect. 61. Thorerus Pussa-spreinger2. Eo quod Pussa2 vel
10 Trollos, ut vocant, forsan dæmones montanos, nescitur ubi loco-
rum, in Norvegiå an alibi, rumpi vel disrumpi fecerit; natus in
Halogiå Norvegiæ; sed ob inimicitias Haquini, Ialleri Ladensis,
ultro patriå exulans in Islandiam sese contulit, occupando vallem
Oxna-dal, å bubus castratis dictam; prædium W atz-aa. Filius
15 Steinraudus Hinn rame. Sic dicti sunt robore pæne invicto pol-
lentes.
Sect. 62. Audulfus. Ex ladar Norvegiæ (hodie Listen)
discedens occupavit etiam vallem Oxna-dal, å Thveraa versus
boream usque Bæiss-aa Sydre, hoc est magis meridionalem (cum
:o duo sint vicina ejusdem appellationis rura), ubi et prædium ha-
buit domesticum; uxor Thorhilda, Macilenti filia. Prosapia in
Manuser.
Sect. 63. Eystenus, Patre Rodulfo, sed avo Yxnathorero3
natus, occupavit Bæiss-aa exteriorem ad montem usque Kræklin-
2s ga-liid; prædium Loon; prosapia in Manuser.
Sect. 64. Asmundus. Montem Kræklinga-liid occupavit,
prædium Giera meridionaliorem.
Sect. 65. Asgrimus. Ibidem occupavit prædium Gleraa bo-
realiorem. Ad hunc virum de medio tollendum Comatus sicarium
30 hue ablegavit. Sed is in valle Hvvinveria-dal transaetå hierne
Asgrimum forte nunquam aspexit; sed re intentatå, nedum in-
feetå, ad Dominum rediit. Vallis autem, quam dixi, ubi Sicarius
et Legatus latuit hibernando, sita est ad montem Kialfell; dictum
å carinå navis, cujus formam superné repræsentat. Asgrimo filius
35 fuit Ellidagrimus; huic natus filius, avo cognominis. Reliqua pro-
sapia est in manuscripto.
1 Hvallta- ed. 2 Pussa- ed. 3 -chorero ed.