Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 68
54
APOTRIBE
II. Membrorum
ApotribeSy
bipartitum
27
Membri II.
pars I. hoc
syllog. contenta.
Indigne et im-
mer i tb lædunt,
ergo palinodia
cantanda. Re-
liqua pro-
syllogismos
habent.
Ortus et majores
Educatio
Peregrinatio et
s t udia
gerunt ausibus, sed solo erecti et constantis animi contemptu
infringenda et obterenda: dum in maledicentium ore et pectore
tabem contrahant et vermibus (nisi tempestivé animis ad resipi-
scentiam compositis sanentur) ad propriam conscientiam pene-
traturis scateant, ut vel sic isti tandem mordere et maledicere 5
ac linguis aculeatis immerentem proscindere dediscant.
Reliqua nunc est, candidi Lectores, cum æmulis et delatoribus
meis de notoriå hac et hucusque refutatå calumnia actio : non tam
sané accusatoria quam dissuasoria. Læsum autem et lædentes hæc
quoque pars respicit, quæ quo etiam ordinis aliquid habeat, de 10
me ipso ut læso quædam primum dicam. Deinde quemadmodum
me læso sibi ipsis, qua existimationem, qua incolumitatem et
salutem propriam, minus providé æmuli consulant, evidentius
monstrabo. Utrumque certé in hunc finem, ut si ego obtrectato-
rum meorum injuria indignus sim et hæc ipsis indigna jure vide-15
atur, quippe qui se ingenuos haberi maximé velint, illi mutato
animo de uaXtvtoSta mature cogitent, eosdemque si non mea,
saltem sua causa maledictorum tædeat.
Itaque ut salvo pudore et inviolatå veritate de me ipso, ut
crudeliter læso et lacessito, Lectorum impetrato et accedente 20
favore priore loco aliquid afferatur, quanquam mei ipsius præco-
nem invitus ago, tamen si quis vitam meam inspiciat, nihil admo-
dum probrosum aut pudendum (sit Deo gloria), nihil tam exo-
sum et abominandum quam adversarii mihi affingunt depræhen-
sum iri confido. 25
Ut enim ab ortu et educatione, in quibus sæpius multum
situm est, incipiatur, constat iis me natum parentibus, iis majori-
bus ortum, quorum etsi non permagnæ opulentiæ (in qua hodie
omnia fere sita volunt) tamen probitatis memoria recens vigeat,
improbitatis vero et inhumanitatis vestigium nullum vel ab ini- 30
micis et æmulis notari queat. Educatio deinde, si quid conferat,
sciunt et dolent æmuli Octenni paulo majorem å nostro Dn. Gud-
brando veluti gremio susceptum et alumnorum Scholæ Holensis
albo inscriptum. Hine ephebum testimonio honesto et favorabili,
quod etjamnum extat, in exteros dimissum ac inprimis Hafni- 35
ensium Academiæ commendatum esse. Nec me peregrinum Regia
Academia sprevit, sed quovis humanitatis et benevolentiæ officio
exceptum etiam in alumnorum Regiorum numero et Ordine re-