Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 357
MEMBRUM II
343
brumå florentissimos et alia infinita. Quod nisi admittatur et
nisi ipse D. Pontanus dictarum tabellarum autographa (de apo-
graphis non sum sollicitus) legerit, utriusque Principis sigillo
probe munita, magna omnino suberit suspicio Monachos aliquos
5 posteriorum temporum, sanctitatis et sedulitatis Ansgarianæ pal-
pones, Islandos et Grønlandos in tabellas istas jam typis man-
dandas (aut eorundem apographa) infercisse; atque sic Ansga-
rius culpa vacaret; sin minus, in ipso solo ejusque instructione
cudetur hæc faba, nec in dante, sed petente et postulante hoc
10 quicquid est hallucinationis adhærescat. Enimvero, cum in literas
divinas addendo, adimendo, invertendo, immutando plurima sibi
permiserint diversi temporis hæretici, quid in Humanas non
audebit aut præsummet mortalis ingenii procacitas, ut suæ alicui
intentioni satisfaciat?
is Nam ut Formula Sacramenti sive Fæderis, inter Imp. Caro-
lum Magnum et Hemingum Dan. Regem pacti, apud Histori-
cos posterioris seculi Corruptissima exhibetur, teste Pontano,
pag. 95., quam tamen dubium nullum est disertis, integerrimis et
incorruptis verbis fuisse primum conceptam et confirmatam, ita
20 instrumenti Principum formulam Ansgariana illa privilegia conti-
nentem non fuisse eidem corruptionis Fato (additis non adden-
dis) apud scriptores vel Monachorum amanuenses ævi subsecuti
obnoxiam, quis sponsor dabitur? Aut non esse corruptam quis
fidejussorem se interponere velit aut possit? nisi, inquam, Auto-
25 grapha obsignata et integra ac Islandorum et Grønlandorum no-
rnen inter reliquos populos exprimentia proferantur? Quæ si i
maximé proferantur, ad ea tamen hactenus sufficienter respon-
sum confidimus, moderatis arbitris. Corollarii tamen loco ad-
dere non piguit si Hollandia, Germaniæ reliquæ et Daniæ adeo
30 vicina, ævo Saxonis Gr. parum adhuc nota fuit aut nominata,
multo minus Islandia remotissima ævo Ansgarii, tanto Saxone
anterioris, eidem Ansgario innotuisse potuit. Sed verum prius.
Ergo connexum probat ipse omnium sensus communis; cui si
quis eat contrarius principia negans et disputatione indignus ha-
35 betur. Assumptum firmabunt verba D. Pontani, pag. 22. Operis
„ Hist. in Fridlevo, Rege Dan. XXIII, ubi diserté asserit: Hol-
„ landiam adhuc ævo Saxonis parum notam aut nominatam fuisse
etc. Addo: nedum Islandiam Ansgario aut Ansgarii ævo 336.