Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 237
OCCIDENTALIS
223
Arnar-fiørd. Consedit in Isthmo Tialldanes (ab aviculå quadam
marina Tialldur vocatå) idque potissimum ideo, quia in ipså bru-
må et solstitio hyemali radiis solaribus montium cacumina non
„ destituentibus delectaretur. Par1 gieck ecke Sol aff fiøllum um
5 „ Skammdeige, est in vernaculo, id est Illic (scilicet in Tialda-
nes) non discessit Sol å montibus (vel non destituit Sol montes)
ih brumå. Cujus rei experientiam cum Annalium suffragio (præ-
ter universalem aliquot locorum insulæ situm) iis merito opponi-
mus, qui noctem continuam ullo tempore, nedum aliquot mensi-
io bus, Islandiæ affingunt. Quæ cum de Thule veré prædicari existi-
metur, videant Recentiores, quo veritatis fulcro Islandiam Thu-
len faciant.
Sect. 74. Anerus Raud-felld. Filius Grimi Lodinkinna (fuit
supra) de Raffnistu Norvegiæ, Aneri Bog-sveigers (ab arcum
istendendo), fortissimi pugilis et sagittarii eximii apud Norvegos,
nepos ex Helga filiå, Lodinnero nupta; his2 natus est Anerus, qui
ut avi nornen gessit, ita cum nomine virtutem avitam, animosita-
tem indolemque generosam induit. Sed Haralldianæ nihilominus
crudelitati cedere coactus in dictum nuper sinum Arnar-fiørd per-
20 venit, cui ille (nempe Om) loca prius sibi occupata divendens
in Islandiam Borealem ad necessarios, ac imprimis ad Hamun-
dum Furvum, superius nominati Germundi Furvi germanum, sese
contulit. Ast Raudfeldii prosapiam Manuser, non omisit.
Sect. 75. Geirthiofus VValthiofi fil. Sinus piures ocupavit.
25 Foss-fiørd, Reykiar-fiørd, Trostrans-fiørd, Geirthioffs-fiørd, in
quorum ultimo fixit habitationem; prosap. in Manuser.
Sect. 76. Dyrus vel Dyre, Pretiosum sonat, vir eximius;
tam de consilio Røgnwalldi Moera Jalleri, quam quod sibi å Co-
mati vi et vesaniå metueret, Islandiam invisit; occupato sinu
30 Dyra-fiørd; prædium Hals, filius Raffnerus, cui prædium Ketils-
eyre, forsan å lebete vel aheno. Prosapia in Manuser.
Sect. 77. Ericus. Cum superiore etiam desedit in sinu eo-
dem Dyra-fiørd, occupando å Slietta-nes usque S tapa; prædium
Hals ytre, i.e. exterior, quum Dyrus Hals Innra, i.e. interiorem,
35 occupasset. Hals autem collem notat. Prosap. in Manuser.
Sect. 78. Gunstenus VVægeiri F. Et frater VVæbiørnoni
43
1 Par ed. ® hic ed.