Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 340
326
PARTIS II
Novum
Argumentum
14.0
Consectaria
hujus
gratulationis
His omnibus
subest clan-
cularia Ansgarii
Principibus
data instructio
De privilegii Ansgariani
autoritate. Principes
oppositi principibus
Tandem facere non possum, quin cum conclusione illå D.
Pontani, ab Ansgariano privilegio contra nostrorum Annalium
fidem deducta, Archiepiscopum Brem. Adalbertum conversionem
Islandiæ suo tempori gratulantem committam. Qua de re Bre-
mensis L. de situ Daniæ his verbis, supra etiam inspectis, agit. s
„ De quibus (Islandis) noster Metropolitanus (Adalbertum in-
„ telligit) immensas Deo gratias retulit; quod suo tempore con-
„ vertebantur, etc. Tum de Isleifo 1. Episcopo pauca adduntur.
„ Petentibus illis ordinavit quendam Sanctissimum Virum Isleif,
„ etc., qui aliquandiu apud eum (Pontificem Adalbertum) reten-10
„ tus est cum ingenti prorsus honore; discens interea, quibus novi-
„ ter conversos ad Christum populos posset informare etc. Illud
autem ipsum tangitur in Histor. Ecclesiast. Brem. et Isleifum
Anno 1057. esse ordinatum. Hune etiam primum fuisse Islandiæ
Episcopum nullus hue usque dubitavit. 15
Ex his positis eruitur: i. ævo Adalberti conversos esse Islan-
dos, licet Isleifo priorem Episcopum non habuerint, 11. cum dicat,
sive Dux ipse Adalbertus sive Historicus: Noviter conversos,
planum est annos 200 (plus minus) prius exactos, quam Adal-
berti æra innuat Noviter conversos ipsum cognovisse Islandos, si 20
Papæ et Imperatoris privilegium An(s)gario datum prævalere
debeat. Quum illud Bremense Adverbium Noviter Annos circiter
57 includat, å prima et totali Islandiæ conversione Anno Christi
1000. faetå, ad ordinationem Isleifi elapsos; ut fusius alibi
ostensum est. Ideoque Imperator Ludovicus de conversione Is- 25
landorum suis in diebus faetå (ut in privilegio Ansgariano haberi
volunt) gratulari sibi non poterat. Quando sc. nulli adhue exta-
rent vel extiterint Islandi. III. Quis autem credat Adalbertum
ducem et Archiepiscopum non fuisse ab Isleifo nostrate et primi
Episcopatus Islandici candidato, bene diu secum retento, et ho- 30
norifice habito, tum de primå habitatione insulæ, tum de ejusdem
conversione (unde illud Noviter) rectius informatum et instruc-
tum quam olim Ansgarium, nullum suæ cognitionis Autorem,
nullam famam (quod ex tenore privilegii colligitur) prætenden-
tem? Rectius etiam sané quam pro D. Pontani voto aut volun- 35
tate?
Principum itaque (Imp. et Pontif.) istis tabellis hac parte de
Islandiå, jam tum vel antea non modo habitatå, sed ad fidem